Venerande parens,
Heri literas tuas2 recte accepi et cum iisdem etiam inclusae D. Crusii3 ad me nescio cujus incuria ad vos perlatas.
Accepi eodem die et alteras a D. Crusio, quibus intelligo mortem celsissimae principis unicae Gustavi magni4 sororis5. Ea Arosiae fatis concessit. Motus agricolarum in Nericia felicissime sedatos et inde salvum rediisse et incolumem Illustr. eius parentem6 etiam scribit. Item Exc. regni cancellarium7 ad praedia sua (pro)fectum fuisse, unde post festum Nativitatis cum reliquis regni proceribus Holmiam vel ad aliam urbem ad comitia celebranda properaturus esset. Scriptae eae erant XV Decembris stylo veteri, iudicii non minus quam affectus in me plenae. Non desinam cum eo litterarum illud commercium serio colere.
Scrips(it) nuper ad me Blavius8, ut si qua sin(t) quae addi libris de Jure Belli ac (Pacis)9 velis, petere se, ut ea mittantur par(are) enim se novam editionem.
Obiit ante pa(ucos) dies defuncti nuper Cunaei vidua10. Vide(tur) gratis-
53
simum hic fore, si epigramma ali(us) in obitum viri magni scribere non dedign(atur). Ego facturum me aliquid filio11 promisi.Mortuus etiam heri est, dum in museo suo esset, advocatus Sorgius12 magno hujus curiae damno.
Scripta ea Petavii13, de quibus mihi scribis, dabo operam, ut accipiam et legam; miror tam paucos hic esse earum rerum curiosos.
Deum precor, Venerande parens, ut vobis omnibus adsit salutifer.
Tibi obedientissimus filius.
Hagae Com. XXIV Janu. MDCXXXIX.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr.
In dorso (opgeplakt): 24 Ian. 1639 P. de Groot.