Excellentissime atque illustrissime domine,
Trans Alpes res satis infeliciter procedunt capta ab hoste post Chivassium et Crescentinum etiam Verruca nobili praedis antehac ibi factis ad Padum oppido. Ita nunc omnis Gallorum miles agris pulsus aut in Casali est aut, quae pars maxima, cum ipso cardinali Valetta2 in oppido Taurinorum. Ejus oppidi habitatoribus ita diffidit vidua3, ut praeterquam quod oppidum toto exercitu Gallorum insidetur, quae in arce sunt machinas omnes in oppidum obverterit.
Arripit cardinalis Riceliacus hanc occasionem, ut regi4 persuadeat profectionem in provinciam Lugdunensem relictis ipsi cardinali Riceliaco regni gubernaculis sub regentis titulo. Verum rex et tertiana retinetur ex curis et moerore contracta et animum adhuc habet ab isto itinere satis aversum.
Video plerosque existimare iturum trans Alpes magnis cum copiis ducem Longavillanum5.
Inter peregrinos de summa colligenda qua regi satisfieret, convenire non potuit, ideo quod per aulae gratiam subtraherentur oneri tres ditissimi Heufdius6, Lopes7, Lumaga8, quorum opera interdum rex utitur, tum vero et inter ceteros in partiendo onere magna orirentur certamina. Itaque abeunt alii, ducuntur alii in carceres, quorundam abripitur supellex, aliorum aedes milite insidentur, nec minus difficultatis reperit altera in divites indigenas capitatio.
Mirum, quam inanes reperiantur quae ad fines coeunt cohortes sive regimenta, ita ut quaedam unius quidem centuriae modum expleant. In Campania pro duodecim millibus aegre duo millia reperta sunt. Multi clam in Angliam abeunt in novo bello uberrima sperantes stipendia.
Nihil decrescit Scotorum pertinacia capto jam et Aberdono et pulsis ferme undique iis, qui in Scotia regias partes tutabantur. Haud equidem affirmaverim, quod suspicantur Angli, Gallicis pecuniis sustentari Scoticam factionem pauperiorem ceteroqui quam ut bello diu sufficiat. Creduntur autem id facere Galli, non tantum ex aemulatu vetere, verum etiam quod cum Batavis nunc consilia socient ad capienda Flandriae oppida maritima, quod cum solus prohibere possit Anglus9, domestico ob id negotio distinendus sit.
277
Regis Daniae10, qui hic nunc est ex Christina11 filius12 domesticique ejus omnes, multis honoribus ab Hispanis excepti non obscurum prae se ferunt studium in Hispanum13 et imperatorem14.
Multis in Galliae agris et frumentum et vinum corrumpitur, quod desint qui curent fugientibus rusticis tum ob tributa et exactorum injurias tum ob militarem licentiam hostili nihilo leviorem. Pro solatio sunt majora hostium mala, Germaniae vastitas, Hispaniae egestas et novi per Portugalliam motus.
Deum rogo, cuncta haec et a Turca15 metum in bonam christiano orbi pacem vertat idemque, Excellentissime et illustrissime domine, tuae Sublimitati favens adsit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
Hugo Grotius.
Lutetiae, 13/23 Aprilis 1639.
Scribitur imperator in Hungaria quatuor millia militum facere. Princeps Floreminus16 et Reinackius17 in Austria, in Polonia Hofkirckius18, in Bohemia Coloredus19, Schlickius20, Tuliacus21 militem conscribere. Praga transiisse quingentos a Vienna currus belli rebus onustos, machinas item aliquot.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.