eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4096. 1639 mei 7. Aan J.F. Gronovius1.

    Accipio jam nunc, Gronovi doctissime, et Casauboni epistolas2 et, quam proxime Casaubonianas pono, tuam3.

    Casaubonianas inspexi misique illico ad librarium. Neque vero differre responsum meum, id est, gratias, quas pro jucundissimo utilissimoque munere debeo, donec illas recepissem legissemque aequum judicavi. Satis se commendat liber Casauboni ac tuo nomine. Ego vero eorum, quae in hac vita mihi felicia contigerunt, inter prima numero viro illi non minus pietate, probitate ac candore quam in immensum patente eruditione conspicuo carum me fuisse. Deinde in difficillimis temporibus me ipsius potissimum et eorum, quos ipse probabat, usum consiliis.

    Ad ea ego tempora animum non tristis refero. Latratus autem illos, de quibus scribis, plane non curo, contra quos praesidium maximum est in boni propositi conscientia, deinde in ejus laudatore Casaubono. Quod si illi viro tanto non defuere obtrectatores, non jam dico in Ignatiano grege4, sed apud Batavos nostros, quid mirum est, si nos tam praeclara vestigia secutos paria sequuntur? Ipse etiam Erasmus habet nunc ibi suarum virtutum admiratores; at certe, dum vixit, nullis minus quam suis fuit cognitus. Quare et ubivis potius locorum quam ibi potissimam aetatis suae partem voluit agere.

    Haec autem dico, non quod non suum ponam pretium egregiis tuique similibus, quae ibi sunt, ingeniis, sed quod olim legendo, deinde et experiendo didicerim, ubique terrarum nullam frugem facilius provenire quam ingratorum hominum.

    Brunium5 nondum vidi neque de eo quicquam scio. Puteani fratres6 satis ex operibus tuis te norunt suntque justi talium aestimatores; alioqui si opus fuisset, libenter indicis tibi praestitissem officium. Nunc cum id opus non sit, tamen, si quid agendum hic habes, en assiduus eorum appellator. Si vero, quod

    309

    malim, ipse huc veneris, videbis me neque contractae olim Hamburgi amicitiae neque recentium tuorum in me beneficiorum immemorem.

    Vale et ornare saeculum perge.

    Meritorum tuorum non ingratus aestimator
    H. Grotius.

    Lutetiae, VII Maii MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 530.
    2 - Voor de titel van dit werk zie men no. 4077, p. 274 n. 9.
    3 - Ontbreekt.
    4 - De Jezuïeten.
    5 - Jan de Brune de Jonge (1616-1649).
    6 - Pierre en Jacques Dupuy.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]