eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4077. 1639 april 19. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Habes hic Fredericum Gronovium2, virum et suis propriis3 et Casauboni4 nuper scriptis editis, etiam vultu et colloquio tibi non ignotum. De eius laudibus quicquam addere supervacaneum esset, dicam hoc solum, mihi dum hic Hagae viximus ambo fuisse cum eo amicitiam non vulgarem. Fuit D. Salmasio5 intimus speroque ita se gessurum apud vos, ut et a te coli mereatur.

    275

    Deum precor, venerande parens, ut tibi omnia ex voto procedant.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., XIX April. MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Johann Friedrich Gronovius.
    3 - Johannis Frederici Gronovii in P. Papinii Statii Silvarum Libros V. Diatribe Ad Th. Graswinckelium Equitem & JC. Hagae-Comitis, Ex Officina Theodori Maire. MDCXXXVII. In 1639 verscheen Observationvm Libri tres. Ludg. Bat.
    4 - Isaaci Casauboni Epistulae quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editae. Adjecta est Epistola de morbi ejus mortisque causa: deque iisdem narratio Raphaelis Thorii. Hagae Comitis, Ex Officina Theodori Maire. MDCXXXVIII. Zij werden uitgegeven door Gronovius.
    5 - De Franse klassiek-filoloog Claude de Saumaise -Salmasius-, hoogleraar te Leiden.