eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4123. 1639 mei 21. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Faciam quod mei moris non est, sed fieri nunc multum solet, et a privatis incipiens in publica desinam. Intelligo mandatum esse Excellentiae vestrae, ut partem dimidiam ejus, quod mihi debetur, id autem ad XL ferme florenorum Francicorum millia pervenit salario per biennium non soluto, factis praeterea impendiis, mihi persolvi curet ex Gallica, quae hoc tempore isthuc pervenit aut perveniet pecunia. Id si ita sit, gaudebo, primum quia pecunia opus habeo consumptis quae de meo cum damno non levi huc perduxi, deinde quia beneficii debitor nemini futurus sim libentius quam ei, quem mei supra omne meritum amantissimum pridem cognovi. Quod si aliter res habet, id quoque scire quamprimum velim, ne vana spe lacter et aliunde mihi consulendi occasiones amittam.

    Pro literis Excellentiae vestrae datis 16/26 Aprilis2 gratias ago maximas nihilque malim quam saepius tam prudentibus epistolis doceri quae geruntur, quod tamen sine incommodo Excellentiae vestrae rerumque magis urgentium dispendio fiat. Alioqui satis mihi satisfaciet vicaria alterius opera. D. Mullerus3 mea hac in re desideria abunde implevit, cui in Suediam digresso iter cunctaque alia prosperrima opto.

    Mareschalli Bannerii4 res magnae sane sunt laeteque acceptae in hac aula, apud quam non desino id agere, quod pridem ago, orare et monere regem5 regiosque ministros, ut duci Vinariensi6 dentur quae opus sunt non modo ad sua tuenda, verum etiam ad transmovendum in penitiorem Germaniam bellum. Spondent se id facturos et copiae quidem ad ipsum missae sunt ad IV Gallorum millia, tum pecuniae ad conscribendos Germanos totidem. Sed imperatorne7 ipsi an ipse imperatori definiturus sit arenam certaminis, nondum liquet.

    344

    Galliae virium partem maximam ad se trahit Italia. Arnimbius8 quam in fabula, quae nunc agitur, personam sumpturus est, brevi sciemus. Davus9 esse solebat.

    Curtius10 forte per Dantiscum Viennam redibit desperata pace, quanquam nodum illum maximum de diplomate pro Batavis explicatum audio, sed nescio, in quam formam.

    Rex Daniae11, quantum ego judicare possum, hac sua aetate tam bonis Suedicis rebus, nobilitate Danica et Holsatica quietis amante vi armata in nos non incurret, sed moliendo aliqua, ostentando plura sperat se metum sui Suedis posse incutere, quo commoti ad pacta veniant. Unde honos et commoda ad imperatorem, ad ipsum vero imperatoris gratia redundet. Sed dici ei a Suedis potest, quod in Aesopeo est apologo, alios ista leonina pelle territa, nos te novimus12.

    Tentantur reges hoc seculo omnes vectigalium dulcedine, populis maneat inanium querelarum libertas. Si tamen aliquid mercium onerandum est, minore cum invidia id fiet in illis, quae ad hominum exitium comparatae sunt, quam in iis, sine quibus non vivitur. Batavi ad duos reges vectigalarios13 mittunt legationes, sed quarum praesagio exitum, quem indicat Excellentiae vestrae epistola.

    Daniae Rex et piscandi jus in Arcticis insulis controversum Batavis facit ea sibi vindicans, quae ubi sita sunt, non satis novit.

    Caetera ex literis ad magnum D. cancellarium14 Excellentia vestra cognoscet, cui omnia opto prosperrima.

    Excellentiae vestrae omni cultu observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11/21 Maii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 533. Antw. op no. 4084; beantw. d. no. 4168. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant te Hamburg.
    2 - No. 4084.
    3 - Georg Müller, Zweedse raad en secretaris.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Ferdinand III.
    8 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg.
    9 - Davus is een figuur uit de Romeinse comedie, ‘een vijfde wiel aan de wagen’. Vgl. George E. Duckworth, The Nature of Roman Comedy; a Study in Popular Entertainment. Princeton, New Jersey Princeton University Press 1952, p. 173.
    10 - Ferdinand Siegmund Kurz, keizerlijk afgezant.
    11 - Christiaan IV.
    12 - Gelezen moet worden ‘territos’, mede op grond van Aesopus Fab. 199: ΟΝΟΣ ΚΑΙ ΛΕΟΝΤΗ (ed. Hausrath - Leipzig 1957 - fasc. 2, p. 21).
    13 - Het gezantschap naar Polen vond geen doorgang. Naar Christiaan IV van Denemarken vertrokken Albert Coenraetsz. Burgh en Bernhard Coenders van Helpen.
    14 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]