eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4131. 1639 mei 28. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Ad Albiniana2 jam esse Excellentiam vestram ex literis ejus XV hujus mensis datis3 cognovi. Neque dubito, quin et secessus4 hujus et caeterorum consiliorum Excellentia vestra justissimas causas habeat. Deum, ut ea omnia in bonum publicum Excellentiaeque vestrae vertat, rogo. Illud vero vel maxime, ut in legatione tanta cum laude, tanta cum regni utilitate obita retineri ipsa possit; quod cum precor, meum quoque gero negotium, qui a tantae prudentiae peritiaeque colega plurima et didici et discere potero.

    Dux Vinariensis5 ipse quidem Brisaci est, ni fallor, at copiae ejus adhuc in comitatu Burgundiae haerent, ubi S. Claudii oppidum vi cepere.

    De Bannerii6 successibus multum gaudet haec regia. Sed ut maneat nobis haec felicitas, distrahi ab eo partem hostilium copiarum et satis vident ipsi et ego monere non desino. Sed romanae aurae adversum nos flant venitque jam huc novus nuntius7, qui fascias cunales a pontifice8 benedictas adfert.

    Batavi non in hoc tantum mari, ubi insignem expeditionem gravis sumptus sustinent, sed et Brasiliae in locis difficile habent negotium. Rex9 tamen non desinit quantum potest eos excitare, ut etiam terra agant aliquid partemque Hispanici militis a rege avocent, quo melius procedant regi illata in Flandriam arma. Ad Hesdinum enim jam et flexuosis itineribus accedi et machinarum incursu res geri coepit. Moram facient egregia oppidi munimenta sex propugnaculis partim

    359

    et palude10 defensa ultraque lunatis operibus, fossa aquosa, deinde vallo exteriore. Sed praesidii non ita multum est, ad novem centurias et agrestium sexcentos. Pars enim praesidii missa fuit jam ante ad S. Audomari oppidum, quod periclitari credebatur sparsa a Gallis eo se ituros11 fama.

    In Italia agris potitur hostis, Casale undique circumvenit, apto loco obsidet Trinum nulla vi obvia, Gallis pro occasionum celeritate tarde Alpes transeuntibus.

    Pro rebus Suedicis, quas nuntiat, Excellentiae vestrae gratias habeo. Daniae legatos12 in Suedia nihil egisse et audio et credo. Quod Bremae fecit archiepiscopus13 satis violentum mihi videtur neque novis motibus egent per Germaniam res protestantium. D. Bannerius ut spero in tantis successibus memor erit suae securitatis potiorem esse curam debere, quam ulciscendi hostis.

    Turcam14 puto seposuisse ad tempus cogitationes de nostro orbe; videtur enim Persam15 magis magisque inflammari, ad quam rem nova causa accessisse dicitur petita in ipsa Babylone vita ejus Persarum insidiis, qui cum pulvere bellico cuniculum mosqueae subdiderant, in quam festo die venturus sultanus credebatur. Sed eum imber et bonum fatum domi detinuit. Cuniculus suo tempore crepuit et qui doli auctor fuerat supplicium evasit facta sibi manu morte. CXXX servi navem longam Turcicam occisis, qui conscii non erant, suae potestatis fecere repertaque per Hellespontum fuga lucrati sunt libertatem.

    Ad Anglorum et Scotorum concordiam nihildum spei video. Optare tamen eam non desino. Sine regia auctoritate privatos Anglos suas naves locare ad perducendos Dunquercam Hispanos et pecuniam hic rumor est. Qui si est verus, sine regis16 offensa impugnari illi a Batavis poterunt.

    Principem Condaeum17 a reditu in Burgundiam arcent adhuc Hispanorum in Galliam molitiones. Itaque ille nunc quoque in Aquitania subsistit. Interim ipse quoque Burgundiae ducatus non extra omne periculum est. Duplici enim via penetrare hostis potest et e valle Augusta apud Taurinos, quam tenet, et per Helvetiorum terras pontificiis pagis daturis militem, protestantium autem, si Bernates excipias, nullis satis animatis, ut iter vi prohibeant.

    Certe Sarmientus18 Friburgi est ibique tria millia a pontificiis pagis exspectat promovetque rem sex mensium praerogato stipendio Bernatiumque tentat animos.

    Inter Rhaetos et Hispanos gliscunt discordiae illis militem in Mediolanensem agrum a se ire non ferentibus, his subtrahentibus stipendia, quae ad castellorum prope Rhenum custodiam dabant19; eoque res processit, ut Curiae Rhaetorum deliberetur, an duo, qui ibi sunt, Hispaniae agentes20 retinendi sint, donec

    360

    Rhaetorum, qui Barcinone detinentur, legati21 advenerint, quae omnia pulchras dant Gallis occasiones, si uti et properare norint.

    Ravensburgi de bello ad Rhenum deliberant caesariani duces.

    Deus orandus est serio, ut pacem extorqueat nolentibus, bonam det volentibus.

    Feuquerius22 in eo est, ut Mosam transeat. Savellius23 in Italiam it monasticam vitam acturus.

    Addam votum alterum pro Excellentiae vestrae et valetudine et rebus.

    Excellentiae vestrae perpetuo devinctus observantiae cultu
    H. Grotius.

    Lutetiae, 28 Maii 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alphenae 15 Juny st.n. A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 181. Gedrukt Epist., p. 533. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Camerarius verbleef tot begin november 1639 in Alphen.
    3 - Deze brief ontbreekt, zoals nagenoeg alle brieven van Camerarius aan Grotius. De copie te Uppsala geeft als datum: 14.
    4 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: sucessus.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Federico Sforza. Op 28 juli bood hij aan Anna van Oostenrijk de door de paus gewijde luiers aan; zie de Gazette de France, dd. 28 juli 1639, no. 100, p. 442.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Lodewijk XIII.
    10 - De copie heeft abusievelijk: placido.
    11 - De copie heeft abusievelijk: ituris.
    12 - Peder Vibe en Christian Ulrik Gyldenløve.
    13 - De latere koning Frederik III van Denemarken (1609-1670) had in 1635 de opvolging als aartsbisschop van Bremen verkregen. In 1648 werd hij koning van Denemarken.
    14 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    15 - Safī (Sam Mirza).
    16 - Karel I van Engeland.
    17 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    18 - Don Antonio Sarmiento de Acuña.
    19 - De copie heeft abusievelijk: dabunt.
    20 - Francesco Casati en Antonio Biglia.
    21 - Voor hun namen zie men no. 4021, p. 174 n. 2.
    22 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    23 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]