eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    411

    4170. 1639 juni 18. Aan I. Jasky1.

    Vir nobilissime,

    Tam scribenti Nobilitati tuae habeo gratias quam non scribentis facile recipio excusationes.

    Nostrae res Suedicae non malo sunt in loco; vestrae civitati tantundem opto.

    Quid rex Daniae2 agat, bene observat epistola Nobilitatis tuae, quod hic in Albi quod in ipso ore Baltici maris licere sibi credit. Idem quo minus rex Poloniae3 licere sibi credat in ore Vistulae, nisi aliquid sit quod metum incutiat, sperari vix potest. An vestra per se civitas satis valida sit, ut metum regi facere possit, nescio, praeterea quicquid moliemini erit odiosum. Spes potissima videbatur esse ab exteris, quorum interest quam maxime immunes esse mercatus. Horum potissimi Danus et Batavi, sed Danus neque speciose potest damnare, quibus paria facit ipse, et imperatoris4 gratias multis de causis quaerit. Batavorum magnae sunt mari vires, sed nisi prius certi aliquid cum ipsis convenerit, vereor, ne missa inde legatio reportet dona ac bona verba et praeterea nihil.

    Bella omnia a christianis vitari quam maxime velim, primum illa, quae religionis sibi induunt titulum, cum tamen religio christiana mala ferendo non inferendo semper invaluerit; deinde vero et illa, quae rem spectant nummariam, cum tot hominum vita, quae in periculum adducitur, non comparandam.

    Conventus vestri Polonici quis futurus sit exitus, exspectabimus. De Cosaccis nihil est, quod miremur, solitum obtinent: ibi fas, ubi plurima merces5.

    Nobilitati vestrae pro constanti amore nostri plurimum debeo mutuumque polliceor.

    Nobilitatis tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae VIII/XVIII Iunii anni MDCXXXIX.

    Adres: A monsieur monsieur Iasky gentilhomme à Dantzig.

    Notes



    1 - Hs. Gotha, Stadtarch., cod. A 473. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 538; ged. gedrukt Grotii Epist. ad Iaski, p. 44. Antw. op no. 4116. Israel Köhne, genaamd von Iasky, was een invloedrijk burger in zijn vaderstad Danzig.
    2 - Christiaan IV.
    3 - Wladislas IV (VII).
    4 - Ferdinand III.
    5 - Vgl. Lucanus, Pharsalia X, 408: ibi fas, ubi proxima merces.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]