Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,
Diutius quam par fuit et mea in Excellentiam vestram observantia postulare videbatur scribendi officium intermisi. Hoc vero nec ex oblivione debiti mei aut alia de causa, sed potius defectu materiae factum; satius enim duxi inclusam Excellentiam vestram meo pectori religioso cultu observare et animo complecti quam intempestive adire. Post longum ergo silentium iam erumpere et has qualesquales testes devotissimae meae erga Excellentiam vestram observantiae mittere volui.
Nos nec plena pace fruimur nec in bello versamur, sed hoc agimus, ut bellum declinemus et fructu pacis vere uti possimus. Hoc est libertate commerciorum. Quae subinde turbatur et ab infami corrogandae pecuniae fame mercatoribus alias satis afflictis invidetur. Batavi, qui ut in aliis in rebus sic in mercatura omnibus nationibus merito praeferuntur, hanc quidem restaurare conantur, an pari successu qua prudentia brevi videbimus.
Mittunt consulem Ambsterd. Biker2 ad regem Daniae3 abrogatum ergo grave illud vectigal, quod nuper transeuntibus fretum suum mercibus imposuit. Si hoc obtinet, huic et nostris non parum consulet et hoc quidem magis, si nostrum negotium teloniarium composuerit ad quod ab Illustrissimis Ordinibus destinatus
332
esse dicitur. Ut aliae regiones pro religione - quod speciosum nomen multis irreligiosis bellis iam praetexitur - arma sumunt, sic magna pars Septentrionis pro teloneo si non armis, certe voce et scriptis pugnare videtur. Comitia regni in 5 Octobris indicta an nos liberos a teloneo, quod serenissimus rex noster4 in portu nostro exigere vult, pronunciabit aut ad id solvendum condemnabit, tempus docebit.Cosaci, qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem, rursus coacto agmine rebellarunt sic, ut quinque cohortes militum a rege conscribantur in supplementum exercitus in ipsos missi.
Quo successu Bannerius5 multa oppida electoris Saxoniae6 occuparit, Excellentia vestra melius nobis novit.
Nihil ergo addam, nisi humillimas preces, ut locum, quem mihi inter clientes suos Excellentia vestra benevole concessit, conservare dignetur et me credere velit
sui observantissimum clientem
I.K.D. Jasky mpp.
Dantisci, 19 Maii A.o 1639.