eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4171. 1639 juni 18. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Accepta ad Theodonisvillam clades multum hic consilia, nonnihil et animos perturbat. Coeperat obsidium Feuquerius2, antequam sibi destinatas copias accepisset, et tamen intellecto venire ad se Piccolominium3, ut oppido obsesso

    412

    militem immitteret, ut pontem amnis, qua transire debebat Piccolominius antecaperet, progressus ei est obviam; sed reperit jam transgressum eum pontem multoque majorem quam fama tulerat, omni ferme cum peditatu Belgico ad octo millia, equitis haud minus. Eo jam ventum erat, ut sine pugna abiri nequiret, in qua pedes Gallus bene fecit; sed ab equite suo destitutus servare se non potuit. Effecit tamen, ne tota clades unius partis esset. Cohortes, quas regimenta vocant Navarrea, Picardica, Remburiana, Sanctipruliana concisae, captae machinae duodecim, Feuquerius vulnere in brachium accepto captus. Hostes quantum mali acceperint, nescitur. Sed solantur se Galli edito rumore mortuorum hostium majorem esse numerum. Nunc Castilionaeus4 suo cum exercitu Verbini est, ut fidentem victoriae Piccolominium arceat ab ingressu aut Lotharingiae - nam Pontemossonum ab eo peti multi suspicantur - aut Galliae ipsius.

    Regis5 valetudo hujus mali nuntio laesa iterum additis articulorum doloribus.

    Hesdinum clam intravere hostium XXV, leve auxilium. Alii octuaginta, qui idem speraverant, prohibiti. Implentur virgultorum fascibus fossae, non sine laborantium damno per eruptiones ex urbe. Duabus in partibus ad ipsa ventum oppidi propugnacula, adversus quae cuniculi parantur.

    Oppida, quae vidua Sabauda6 in Gallorum dat manus, esse dicuntur Conisum, Carmaniola, Savillanum, Segusia vulgo Susa. Apparet nunc arcanis mandatis retentum in Gallia fuisse Longuevillanum7, donec haec conficerentur.

    Vidi literas Poloni regis8 tum ad Galliae regem tum ad cardinalem Riceliacum, legationem etiam pollicentes pro libertate principis Casimiri9. Miror, si quid effecturae sint eae literae multum feroces et querulae, et pro magno beneficio imputantes quod pro caduceatore legatum Poloni mittant. Ego Polonis, qui me ea de re adiere, dixi nullas esse reginae nostrae10 privatas cum principe cognato inimicitias; neque me ulla ei, ut nocerem, mandata unquam accepisse.

    Ad sanitatem Scotorum nihil spei video. Parlamentum ejus gentis coeptum est 15/25 Maji. Leslaeus11 cum XV millibus valde prope Bartvicum est, citerius paulo Bartvicum rex12 cum IV equitum XIV peditum millibus. Classis Anglica ad oram prope Edimburgum est; partim insulas occupat. Alia decem millia e vasallis rex exspectat vultque solvi sibi tributum vetus bellis olim adversus Scotos usitatum scutagii nomine, cujus et res et nomen post coalita regna in spem mansurae concordiae abolitum fuerat. Nunc aegre resuscitatum jusjurandum etiam rex ab Anglis suis exigit adversus Scoticam et similes Scoticae factiones. Inventi quidam, sed pauci, qui id detrectarent.

    Legatus Batavus13 in comitatum regis ivit. Ibidem Betzius14 pro mare-

    413

    schallo Hornio15 laborat non sine difficultatibus, quas auxit accepta ad Theodonisvillam clades et per id factus formidabilior Waertius16.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, res reginae, regni ac Tuae Sublimitatis sospitet.

    Sublimitatis tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 8/18 Iunii 1639.

    Recentiores nuntii afferunt ex cohorte Navarrea et Piccardica vix sex, aut septem esse superstites. Feuquerium non in brachio tantum, sed et in ventre et crure vulneratum: ad uxorem ejus17 comitate Picolominii missum Feuquerii et filium18 et cognatum19 potestatemque factam uxori ad ipsum veniendi. 7 mensis hujus bene mane pugnatum: pedites Piccolominii maximam partem pone equites20 equis vectos: ita biduo confectas leucas XXXII; fuisse apud hostem machinas XL sed leves; mortua Gallorum IV millia, III capta cum omnibus sarcinis bellique instrumentis. Piccolominium videri imminere Viroduno. Regem introrsum se referre ad Ambianorum urbem.

    Princeps Condaeus21 nihildum agit magni: habet XVII peditum, equitum tria millia.

    Seditio Massiliae fuit, sed repressa est.

    Archiepiscopus Rhemensis e Guisia domo22 amore captus virginis Mantuana e domo23, cum regi id conjugium minus probaretur, Sedanum se recepit.

    Cardinalis24 dolorem ostendit ob captivitatem. Feuquerii, quem nonnulli ex vulnere mortuum dicunt.

    Classes ab America et India Asiatica venisse in Hispaniam scribuntur et ferre haec octodecim, illa XXXVI milliones.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 539; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 616.
    2 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    3 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    4 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    5 - Lodewijk XIII.
    6 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    8 - Wladislas IV (VII). Zie ook no. 4169, p. 410 n. 6.
    9 - Jan II Kazimierz.
    10 - Christina van Zweden.
    11 - Alexander Leslie, 1ste graaf van Leven.
    12 - Karel I van Engeland.
    13 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk.
    14 - Friedrich Betz.
    15 - Gustav Karlsson Horn.
    16 - Johan van Werth.
    17 - Anne Arnauld.
    18 - Vermoedelijk Isaac de Pas. Van de vijf zonen van Feuquière dienden er twee in het leger van Thionville.
    19 - Vermoedelijk Antoine Arnauld d'Andilly - bekend als l'abbé Arnauld - († 1651), een neef van Feuquière's vrouw, Anne Arnauld.
    20 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Oxenst. Skrifter.
    21 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    22 - Henri II de Lorraine (1614-1664), hertog van Guise; zie dl. VIII, p. 718.
    23 - Anna Gonzaga (1616-1684), dochter van Carlo I Gonzaga (1580-1637), hertog van Mantua.
    24 - Richelieu.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]