Illustrissime domine,
Qualia nuper2 feci vota pro Excellentia vestra, faciam semper nihilque magis opto quam ut et ipsi semper bene sit et ego tam boni collegae felicitate diu fruar.
Ducis Vinariensis3 copiae in comitatu Burgundiae adhuc haerent neque facile nunc inde discessurus videtur, quod metus4 sit, ne Piccolominaei5 victoria ferox in Pontemoussonum aut alia Lotharingiae irruat, contra quem mittitur quidem cum exercitu Castilionaeus6, qui Verbinum transiit, sed et ad tuenda interiora
409
magnis opus erit copiis caeso quicquid fuit ad Theodonisvillam peditatu. Nam eques praepropera fuga et semet servavit et peditem prodidit.Feuquerius7 obsidium hoc incipere jussus fuerat, cum magna adhuc abesset exercitus sui pars; tum vero tanto cum agmine, VIII mille equitum, peditum non minus, venturum hostem nunquam putaverat, praeterea sperabat eripere se posse hosti, quem transiturus erat pontem, quod contra evenit jam eo ab hoste praecepto. Ita multis modis deceptus Feuquerius in potestatem hostium venit, vulneratus in brachio. Reliquias tenues recolligit8 Castilionaeus.
Ad Hesdinum oppidum tamen res adhuc bene procedunt. Fossae implentur virgultis. Parantur cuniculi contra ipsa oppidi propugnacula. Accepta damna aliqua eruptione ex oppido in eos, qui fossam implebant. Praeterea hostium viginti inobservati in oppidum intravere. Alii octuaginta cum idem tentarent, prohibiti sunt.
De Bavaricis9 quod scribit Excellentia vestra et nos intelleximus. Hartfeldius10 Ratisbonam transiit juncturus se Gallassio11. Saxonem12 puto in rebus esse arctis perplexisque consiliis. Si Hassici militis bona pars, quanquam ad tempus, Batavicam sumit militiam, quantumvis jura id sinant, poterit tamen offendi eo imperatoris13 animus difficiliorque pax14 reddi. Piccolominaeus ubi negotium habuerit, jam satis apparet.
Legatus Batavus15 apud regem16 est destinata Batavorum ad ipsum, ut puto, perlaturus. Sed casus tales, qualis ad Theodonisvillam evenit, mire consilia perturbat17, priorum perit occasio. Nova antequam capiantur, damnum fit temporis.
Turcae praeter quod Afros praedones fovent, etiam hostilia quaedam in Venetos jam18 in Dalmatia coeptavere; quae res confirmat suspicionem prospectari pacem cum Persa19.
Intelligo non longe a Barvico et regem20 esse, qui secum habeat IV equitum, XIV peditum millia, X alia millia vasallorum exspectet, et ad partem alteram cum XV millibus Leslaeum21; classem autem regis ad oram esse Edemburgo adsitam.
410
Parlamentum haberi a Scotis invito22 rege, summam belli XII viris mandatam. Eos appellari Supremos Dominos. Anglos a rege et scutagium posci, vetus ad belli Scotica tributum, et jusjurandum, quo fidem suam Angli adversus Scotos factionesque omnes regi obligent.Ad haec cum accedant scripta, quorum mentio in Excellentiae vestrae est literis23, nihil adhuc bonae spei ad restituendam concordiam video, quam tamen precibus apud Deum exposcere non desinam. Evenit in Scotia, quod et alibi saepe, ut ad nomen religionis validum in plebis animos accedat alterum omnibus dulce augendae libertatis. Ita speciosis nominibus in maxima mala trudimur24.
Vidua Sabaudica25 Gallis tradere dicitur oppida Conisum26, Carmaniolam, Savillanum, Segusionem, quae vulgo Susa dicitur.
Rex Polonus27 legationem in Galliam adornat, pro principis Casimiri28 libertate, praemissis ad regem et cardinalem Riceliacum ea de re literis.
Betzius29 adhuc apud regem pro mareschalli Hornii30 libertate laborat. Si alia via non succedet31 poterit et32 hoc negotium, cum negotio principis Casimiri permisceri.
Waertium33 formidabiliorem fecit accepta ad Theodonisvillam clades.
Non omittemus omnia experiri.
Deus et hanc rem et omnia Excellentiae vestrae vota prosperet.
Excellentiae vestrae ad omnia officia cultus constantis paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Iunij 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Alfenae 2 Iuly st. n. A.o 1639.