eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4186. 1639 juni 27. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Heri vesperi uxor cum filia2 recte ad nos venere neque negleximus quamprimum optatas audire et reddere voces Deo gratias agentes pro felici adventu.

    Filius3 occupatus nuptiis filii quaestoris Miropii4 et filiae Vlamingii Outshoornii5 hodie non scribet, quare ego jam utriusque nostrum nomine hoc defungar officio.

    Scripsit ad te ante octiduum Graswinkelius6 litteras7, quas mihi nudiustertius ut jam missurus ostendit. Eas cum mihi displicere propter acrimoniam in senatorem Reigersbergium8 declarassem, nunc iterum has9 ad te dedit excusaturus praecedentes.

    In castris nostris ad Philippinam nihil agitur tristi ad Theonvillam successu consilia turbante animisque ex obsidione Hesdinensi suspensis, quae si laetum sortiatur exitum, tunc et principem10 moturum puto. Peccatum in eo, quod scaphae minores, quibus pons minor instruitur, ad manum non fuere, cum princeps in Flandria appelleret; potuissent enim iis milites imponi et aggeribus admoveri aut etiam per loca vadosa navigare atque ita irruptioni aquarum circa ea, quibus princeps imminebat, loca obviam iri.

    Banerii11 felices victorias iterum laeti intelleximus sperantes fore, ut expugnatione Pragae egregium imponat colophonem, qua de re multi jam hic rumores, sed incerti.

    Duci Vinariensi12 non ea suppeditari, quae ad invadendum in Bavaria aut

    431

    alibi hostem sunt necessaria, ex animo doleo et, siquid de majore minoreque filio13 novi habes, id omnes hic amici, imprimis vero avus14, scire desideramus.

    Soror Losecatia15 magnis et crebris laborat deliquiis, quare vix quicquam proficit, unde et minus spei esse videtur medico quam hactenus fuit.

    Vale, frater optime, et nos amare perge.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXVII Iunij 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suéde A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 27 Iunij 1639 W. de Groot.

    En boven aan de brief: rec. 6 Iuly.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4196.
    2 - Maria van Reigersberch en Cornelia de Groot.
    3 - Pieter de Groot.
    4 - Johan van Mierop, zoon van Joachim van Mierop.
    5 - Maria de Vlaming van Oudtshoorn (1615-1669), dochter van Dirck de Vlaming van Oudtshoorn, heer van Oudshoorn en Griephoek (1574-1643).
    6 - Dirck Graswinckel.
    7 - Ontbreekt.
    8 - Nicolaes van Reigersberch.
    9 - Ontbreekt.
    10 - Frederik Hendrik.
    11 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - Cornelis en Diederik de Groot.
    14 - Jan de Groot.
    15 - Adriana de Groot (1592-1639), gehuwd met Frederik van Losecaat.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]