eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4237. 1639 augustus 6. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Quas Excellentia vestra ad me dederat literas 25 Iulii2, eae suo tempore, id est quarto Augusti, ad me pervenere; ego in meis curandis praescriptum sequar.

    Turbatos hic animos adeo inopina3 rebusque nostris incommoda ducis Vinariensis4 morte percellit alter nuntius captae ab hostibus Augustae Taurinorum.

    Utrumque malum per se grave alia portendit. Duces enim, qui sub Vinariensi fuere, pares inter se aegre imperium concessuri sunt Ottoni Nassavio5, cui id Vinariensis destinasse dicitur: exercitus vero diversis e nationibus constans haud dubie sollicitabitur a caesarianis ad mutandam militiam, quasi solutus jam vetere sacramento novoque nondum dicto. Interim decem hostium millia Hohentwilum circumsident. Erlachius6, quicum Ohmius7 Rosaque8 testamenti, aperti quidem sed nondum publicati, executores facti sunt, sese ad sua privata rediturum dicit. Datum est militi ex pecunia ducis stipendiolum semimensis. Comes Guebrianus9 et ipse aegrotans misit huc Charlevosium10 ad exponendas res ibi satis

    501

    incertas. Rex11 octingenta Francorum millia eo mittit vultque sibi sacramentum dici aut sibi sociisque suis. Brisacum quin velit12, dubitari non debet. Nisi tanta esset Gallorum cupiditas, posset ex Argentorato, Brisaco, vicinisque Alsatiae urbibus nova constitui respublica volentibus13 id vel maxime Helvetiis. Ducis exanime corpus Brisaci deponitur transferendum Vinariam, ubi imperator14 permiserit. In morbo vehementissimo mens ei semper constitit et cum mente pietas. Egregia ad milites ductoresque militum monita dedit contra ambitum avaritiamque etiam, priusquam aegrotaret, rapinas militis in ducatu Burgundiae exercitas non sine lachrymis et comminatione abitus sui detestatus. Exercitus simul cum Gallis esse creditor VI mille peditum, equitum haud multo15 minus. Dicitur autem ire in Sueviam. Profectus est, ut ibi militet et res Galliae promoveat mortui landgravii16 frater17.

    Iam, ut Alpes transeam18, ab urbe Taurinorum non honos tantum partium pendet, sed ferme tota Pedemontani agri possessio. Arx defenditur, in qua vidua19 periculum subit suae libertatis. Popularium animi a Gallis suos ubique fines prolatare flagrantibus et ob id ipsum a vidua aversi. Et haec juxta non insolitam Gallis negligentiam causa amittendae urbis.

    Rex praeposito Meti Granzaeo20 in locum Rocaspinae21, quem cardinalis Valetta22 sibi substituerat, it in Burgundiam, ut tanto propior curet res Italicas, ubi principes23 despectis Gallorum rebus Austriacorum captant gratias, Veneti quidem ob suum et Italiae a Turca24 periculum, Ethruscus25 et Mutinensis26 velut religionis intuitu. Hi et militem et pecuniam mittunt imperatori.

    Infelix principum calamitatibus, bellis, vastitate, pestilentia ac fame saeculum nec monstris caret. Nam in Provincia mulier plebeia molitoris uxor peperit filias duas caeteris corporis partibus bene discretas, tantum pectore umbilico tenus compactis atque individuis27. Parentes et propinqui quaerentes in re mala bonum omen his partubus regum Ludovici et Philippi nomina in feminimum inflexa indiderunt, in spem firmae inter reges concordiae pontifice28 coagmentante29. Alii,

    502

    quod in Gallia natum sit hoc portentum, ex unanimi nunc Gallia duo exstitura capita et cum capitibus membra motusque diversos moesti praesagiunt tum veterum ostentorum atque eventuum comparatione tum ex multis ad dissidia seminibus et vix unquam tamdiu internam quietem servante Gallorum ingenio. Precandus Deus, ut haec et alia irae suae signa in barbaros vertat.

    In Britannia utinam non chartis tantum, sed et animis inscripta pax sit. Metuo ignes suppositos cineri doloso30. Suspiciones, metus, iras, simultates, consilia alio alioque spectantia. Siquid potest Excellentia vestra ad haec sedanda, scio eam operae non parsuram. Ego, cum aliud non possim, et hoc negotium et Excellentiae vestrae res ac valetudinem summo omnium Arbitro31 toto corde commendo.

    Excellentiae vestrae
    ad observantiae fidelis officia promtissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6 Augusti 1639 ex novo Calendario.

    His scriptis haec addidici.

    Post mediam noctem 26 Iulii primum seditionem apparuisse in urbe Taurinorum: ea intellecta fugisse in arcem viduam tanta festinatione, ut in urbe filias32 reliquerit aut filiarum unam, nam de eo variatur. Paulo post crepitaculo disjectam portam33 intrasse principem Thomam34 cum peditibus mille quingentis. Postridie eo venisse Leganesium35, cujus mors falso fuit credita, ei adfuisse peditum XX millia, tria equitum, machinas quatuor; saevitum caedibus et rapinis, non in cives, sed in ministros viduae et si qui erant Galli. Nunc ex arce in urbem detonant machinae incerto exitu. Ex quo vidua, quae rex voluit, oppida regi36 tradidit, jussos Longavillanum37 et Valettam ei parere ab ea nec sua satis curata38 nec aliena.

    Ita factum, ut non, qua oportuit, vi subventum sit Casali; qui autem eo missi erant minore quam oportebat numero ad quingentos equites, peditum paulo plus disjecti sunt ab hostibus captique carri sexaginta, qui salem, quo maxime indiget Casale, apportabant. Esse in urbe et arce Casalis mille sexcentos milites. Scripsisse Olivarem39 ad Leganesium, ne cui rei parceretur, quae ad capiendum Casale esset necessaria. Exercitum Gallicum Longavillani et cardinalis Valettae esse ad novem millia, si copiae, quibus vidua imperat, accedant40, prope parem Hispanis. Centum millia Pistoriensium destinata ad labefactandam fidem eorum, qui in Casali sunt. Postquam Ivoia capta est 3 Augusti Piccolominaeum41 iisse Namurcum. Ab Halerio42 concisos Lotharingos CXX, Mommedio imminere Castilio-

    503

    naeum43. Millereium44 Caletum se tulisse, quasi in Flandria tentaturum aliquid, dum partem copiarum detinet princeps Arausionensis45. Comitatenses Burgundos a Vinariensi liberatos Divionem usque excurrere. In Normannia motus esse contra tributa non duraturos, ut creditur. Apparere ad Baionam Hispanos ideoque auctum ibi praesidii numerum. Archiepiscopum Burdegalensem46 excusationes nectere, ne rursus in oras Hispaniae mittatur. Revelium non procul a Pignerollo captum a principe Thoma. Conis pari periculo a Gallis exemta. Marchionem Villaregium47 opponere se comitatensibus cum III millibus peditum, equitibus quingentis. Nazareti praesidium esse Gallicum; ab Hallerio autem oppidula et arces Lotharingiae paulatim recipi, quae coeperat Piccolominaeus. Ivoiae detrahi munimenta, ne tutela sit oneri; exercitum, qui est illis in locis, censum ad XV peditum, VII equitum millia. De Millereio dubitari Caletum ne pergat an insequatur Piccolominaeum; habere autem eum secum machinas XL; a principe Condaeo48 captum Canettum. Qui Nicaeam intromissi sunt, non Gallos fuisse, sed Sabaudos trecentos. Harcurtium49 contra Hispanicam classem ivisse apud Genuam.

    De Ragotsky50 motibus rumores hic sunt.

    Nuntius pontificis Sfortia51 Avenionem redit.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alfenae52 3/13 Aug. A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 190-191; copie Hamburg, Staats- und Univ. bibl., Supell. ep. 108 f.o 24-25 (met enige verschillen). Gedrukt Epist., p. 550. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘impune’.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    5 - Wilhelm Otto von Nassau.
    6 - Johann Ludwig von Erlach.
    7 - Johann Bernhard von Oehm.
    8 - Rheinhold von Rosen.
    9 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    10 - Charlevoix.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - In de copie te Uppsala staat abusievelijk ‘velint’.
    13 - In de copie te Uppsala staat abusievelijk ‘valentibus’.
    14 - Ferdinand III.
    15 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘multi’.
    16 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel, gestorven op 1 oktober 1637.
    17 - Vier halfbroers van Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel († 1637), waren in 1639 nog in leven: Hermann (1607-1658), Friedrich (1617-1655), Christian (1622-1640), Ernst (1623-1693). Ik vermoed, dat het hier Friedrich betreft.
    18 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘transeat’.
    19 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    20 - Jacques Rouxel, graaf van Grancey.
    21 - N. du Bouzet, markies van Roquepine. Hij werd gouverneur van La Capelle.
    22 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    23 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘princeps’,
    24 - Murád (Amurath. IV), sultan der Ottomanen.
    25 - Ferdinando de Medici, groothertog van Toscane.
    26 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    27 - Dit nieuws heeft Grotius uit de Gazette de France no. 104 dd. 4 augustus 1639.
    28 - Urbanus VIII.
    29 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘coagmentate’.
    30 - Horatius Od. II 1, 7-8: et incedis per ignes // suppositos cineri doloso.
    31 - In de copie te Uppsala staat abusievelijk ‘arbitrio’.
    32 - Zie voor de namen van de kinderen van Christine dl. VIII, p. 105 n. 18.
    33 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘peritam’.
    34 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    35 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés; zie no. 4228, p. 489 n. 15.
    36 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    37 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    38 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘curatae’.
    39 - Gaspard de Guzmán, graaf-hertog van Olivarès.
    40 - In de copie te Uppsala staat abusievelijk ‘accendant’.
    41 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    42 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    43 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    44 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    45 - Frederik Hendrik.
    46 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    47 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    48 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    49 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac en Brionne.
    50 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    51 - Federico Sforza, vice-legaat te Avignon.
    52 - Camerarius bezat een buitenhuis in Alphen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]