eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4239. 1639 augustus 6. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Mors ducis Vinariensis2 iter Nobilitatis vestrae ruptura plane sit an moratura tantum, dubito valdeque metuo, ne exercitus ille aut dissipetur aut inter se discors agat aut totus Galliae fiat pecuniam praebentis et sua prolatare avidae. Caetera ex literis meis ad magnum D. cancellarium3, quas apertas ad illustrissimum D. Salvium4 mitto, cognoscere ambo poteritis. Cum vero idem D. cancellarius in epistola, quam ad me 8 Iunii Iunaecopiae dedit5, significet Nobilitatem vestram mandata habere pertinentia ad me levandum his incommodis, quae me nimis diu premunt, rogo, ut ea, quae sint, quamprimum norim neque ex itinere, quod incertum est, diutius pendeam. Erit ejus rei notitia mihi non modo suavis, sed et ad meas res ordinandas plane necessaria. Si qua in re vicissim gratum quid Nobilitati vestrae facere potero, non ero in mora.

    Vale nobilissime et amplissime Domine.

    Nobilitatis vestrae observantissimus
    H. Grotius.

    Scribebam Lutetiae, 6 Augusti ex novo Calendario anni 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 551. Beantw. d. no. 4263. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    3 - Axel Oxenstierna, Zweeds rijkskanselier.
    4 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    5 - No. 4172.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]