Magnifice ac generose domine legate, amice colende,
In iis, quae ad me subinde scripsisti, praeter publica negotia privatorum
414
tuorum quoque mentionem adiecisti. Retuli ea dominis regentibus2 collegis meis, qui plene concluserunt tibi satisfaciendum in iis, quae iam biennii tibi debentur pensiones.Igitur, cum mittere iam dominum secretarium Mullerum3 ad ducem Vinariensem4 constituerint, mandata is accipit in transitu et te compellandi et secum afferendi ea, unde satisfactio tua praestari rite poterit. Moram quatuor aut quinque hebdomadarum aequi bonique consule; quibus elapsis cum tibi longior mora incommode eveniat ab iis molestiis extricaberis.
Adiungo hisce literas sacrae regis Majestatis5 ad secretarium status dominum Chavigniacum6, per quem cum gratias regi posse agi pro consensu evehendi trecentas fasces cannabaceorum existimas, illi ita scriptae sunt prout vides ex apographo.
Si necessarium id videris, possunt ei tradi cum inscriptione nominis et tituli; sin minus, apud te retineri. Haec tibi in antecessum scribenda censui, ut interea scires tui rationes apud nos minime neglectui haberi.
Deus te quam diutissime conservet.
Magnificentiae tuae amicissimus
Axelius Oxenstierna m.p.
Dabantur Jenecopiae die 8. junii anno 1639.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 4 augusti.