eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    505

    4240. 1639 augustus 6. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Jam nunc accipio epistolam Sublimitatis tuae datam 8 Iunii2 Ienecopiae tumque ipsi tum excellentissimis ejus collegis3, regni Suedici rectoribus, gratias ago, quod ex eorum memoria non exciderim. Quo longius de meo praerogationes facere cogor, hoc magis crescunt incommoda legationem hanc insuavem reddentia.

    D. Mullerum4 Hamburgi haerere intelligo. Jam si intellexerit mortuum esse ducem Vinariensem5 aut interierit iter ejus aut nova opus erit consultatione. Quare rogo, ut, qua via dilatas pensiones consequi possim, statim norim.

    Rex6 quidem hic, si id placeat excellentissimis regni Suedici rectoribus, facile passurus est me de pecunia Gallica, ubi ejus dies venerit, detrahere quod mihi debetur, ut caeteri antehac legati sociorum, quibus a Gallis pecunia dabatur, fecere.

    Vehemens fuit admodum pestilentia, quae ducem Vinariensem abstulit. Mens ei ad exitum usque constitit cum magnis pietatis verae indiciis. Non multo ante, cum milites sui in Burgundiae regiae habitatores licentia temporum multa iniqua admisissent, cum lacrimis testatus est se id ferre non posse et, si ita pergerent, se ab exercitu abiturum. Adfuit aegrotanti comes Guebrianus7, cui arma quaedam et equos legavit; is et ipse nunc aegrotat. Attamen in hanc aulam misit is Charlevoisium8, qui statum rerum illic satis fluctuantem exponeret. Dicitur dux Ottoni comiti Nassavio9 summam imperii militaris despondisse. Sed an parituri sint huic voluntati castrorum illorum proceres iidemque testamenti, quod clam ab ipsis resignatum nondum publicae notitiae datum est, executores Erlachius10, Ohmius11, Rosa12, dubitatur. Erlachius ita loquitur, quasi ad res suas redire velit.

    Caesariani Hohentwilum circumsident decem ferme millibus militum. Dubium non est, quin et totum exercitum et, si id non succedat, partes ejus magnis praemiis ad transitionem sint invitaturi. Aiunt tamen Galli constitutum omnibus manere in fide Galliae ejusque sociorum. Primores illi castrorum de ducis pecunia semimestre stipendium dedere militi et hinc pecuniam postulant, quam Galli non dabunt, nisi sacramentum regi dicatur. Mecum non agunt, quanquam ego hoc tempore ad Noyerium13 scripsi14 de commodis utriusque regni curandis. Sed landgravii mortui15 frater16, qui in hac aula aliquamdiu vixit, it ad exercitum regis, ut

    506

    puto, voluntate. Creditur corpus ducis exanime Brissaci depositum iri, donec caesaris17 permissu Vinariam transferatur in monumenta majorum. Exercitus in Sueviam ire dicitur.

    Ad hoc malum satis grande accessit alterum in Italia urbe Taurinorum ab hostibus insessa, quibus aditum fecere ii, qui in urbe contraria Gallis et viduae18 studia fovebant, multi numero. Arx et, quae in arce est, vidua nunc in periculo sunt gravi. Nisi eae servantur, nullus erit posthac trans Alpes respectus Gallici nominis. Cuncta ad Austriacos vergent. Et jam nunc Etruscus19 et Mutinensis20 pecunias hominesque mittunt ad imperatorem21.

    Quantopere pax hic a populo desideretur, ex eo, quod dicam, intelligi poterit. In Provincia enati sunt duo foetus sexus feminini distinctis cetera corporibus et actionibus, nisi quod pectoribus cohaerent. Parentes, fortunae tenuis, nomen dedere Ludovicae et Philippae in omen speratae coagmentationis paris nominis regum.

    Cardinalis Riceliacus satis gnarus, quantae mercedis animam habeat, nuper cum hausto medicato poculo multum sanguinem per os emisisset, pharmacopaeum veneficii suspectum habens in vincula dederat. Valet autem nunc rectius estque cum rege apud Lingonas.

    Meti demoto Rocaspina22, qui Valettis23 favebat, praepositus est Grazaeus24, carus cardinali, qui ipse ejus loci principatum animo agitare dicitur.

    Sedano ita timuit comes Suessionensis25, ut et suburbana quaedam beneficia incenderit. Rex ad eum misit mirabundus, quod suam vicinitatem quam Piccolomini26 habuisset suspectiorem. Creditur magnum periculum evasisse ea urbs. Nunc omnia verbis quam honestissimis obteguntur, inter regem, qui consilia sua latere vult, et inter comitem, qui quod scit, scire se dissimulat.

    Rex in Burgundiam nunc ire creditur, quo propior sit Italiae rebus valde laborantibus.

    Literae collybi ad VIII millia francorum missae sunt ad eum, qui Vinariensis fuit, exercitum. Galli ibi esse dicuntur ad V millia. Iis connumeratis totus exercitus esse sexies mille peditum, equitum quinquies mille.

    Scoti, quod regis sui27 indulgentiam in Leslaei28 tentorio publicari passi sunt, qua opus sibi fuisse negat, id se fecisse aiunt, ut dissolverent regis exercitum et classem, quae pecunia et studiis Anglorum deficientibus non facile recolligi possint.

    Interim prospiciunt rebus suis nec patiuntur quae ad defensum sunt necessaria

    507

    in regias arces introduci. Vacillat adhuc pax nec certi quicquam pronuntiari potest, quamdiu ecclesiasticus conventus et parlamentaris peracti non sunt, quibus rex suam praesentiam non est additurus, nisi e sua sententia res speret posse confici.

    Chavigniacus29 in regio comitatu est male valens. Misi ad eum reginae30 literas, vel in hoc ut appareret in cannabaceo negotio nihil fuisse, quod me privatim spectaret.

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, reginam, regnum tuamque Sublimitatem servet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6 Augusti 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 550; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 631. Antw. op no. 4172.
    2 - No. 4172.
    3 - Voor hun namen zie men no. 4172, p. 414 n. 1.
    4 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    8 - Charlevoix.
    9 - Wilhelm Otto von Nassau.
    10 - Johann Ludwig von Erlach.
    11 - Johann Bernhard von Oehm.
    12 - Rheinhold von Rosen.
    13 - François Sublet, seigneur de Noyers, Frans staatssecretaris.
    14 - Ontbreekt.
    15 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel, gestorven op 1 oktober 1637.
    16 - Zie no. 4237, p. 501 n. 7.
    17 - Ferdinand III.
    18 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    19 - Ferdinando de Medici, groothertog van Toscane.
    20 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    21 - Ferdinand III.
    22 - N. du Bouzet, markies van Roquepine.
    23 - Jean-Louis Nogaret de La Valette, hertog van Epernon, Bernard de Nogaret, hertog van La Valette en Louis Nogaret d'Epernon de La Valette; zie G. Zeller, La réunion de Metz à la France (1552-1648), II, p. 309-310.
    24 - Jacques Rouxel, graaf van Grancey.
    25 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    26 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    27 - Karel I van Engeland.
    28 - Alexander Leslie, graaf van Leven.
    29 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    30 - Christina van Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]