eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4255. 1639 augustus 13. Aan I. Vossius1.

    Vir eruditissime,

    Pro geminata liberalitate geminas ago gratias, quanquam Scylacem tuum2

    526

    bis
    mihi abs te destinatum videre nondum licuit. Filius3, ut credo, nondum reperit, per quem mitteret. Librarius autem plurimos post se libros in Batavis reliquit, etiam Scylacis exempla dubitatque, an ea fuerint in iis, quae Dunquercani sibi praedam fecerunt4.

    Ptolemaei editio5 bene tibi procedat opto. Exspectamus enim a te nihil non dignum Vossiano nomine.

    Est in bibliotheca regia hic bonus Ptolemaei liber manu antiqua. Eum si quibus in locis consulere velis, Bulialdus6, mathematicarum artium doctissimus, amicus et meus et omnium literas amantium, ea est humanitate, ut promto animo, sicut aliorum labores adiuvat, ita et tuos sit adiuturus.

    Nos opperimur Heinsiana ad Novum Testamentum7, iis visis parati et nostra dare edenda aut hic aut Amstelodami. Si Amstelodami id fiet, te rogo obstetricari velis partui mihi carissimo.

    Salveat a me, vir in animo semper meo primus et amicitiae et eruditionis merito, parens tuus8.

    Tuus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIII Augusti MDCXXXIX.

    Est et in bibliotheca Veneta Ptolemaei liber pervetus9.

    Adres: Viro eruditissimo Isaaco Vossio Amstelodamum.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., coll. RK., III E8. 19. Eigenh. oorspr. Copie Leiden, UB., coll. Burm. F11, Ep. 17; copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. van hss. no. 674. Antw. op no. 4178. Gedrukt Epist., p. 553. Isaac Vossius (1618-1689) was een zoon van Gerardus Johannes Vossius.
    2 - Periplvs Scylacis Caryandensis, cum tralatione, et castigationibus Isaaci Vossii. Accedit Anonymi Periplvs Ponti Evxini, è bibliotheca Claudii Salmasii, Cum ejusdem Is. Vossii versione, ac notis. Amstelodami, Apud Ioh. et Cornel. Bleav, MDCXXXIX.
    3 - Pieter de Groot.
    4 - Dit voorval had plaats op 13 juli 1639; zie no. 4221, p. 480 n. 2. Ook Johannes Tilmanus Stella raakte een zending boeken kwijt; zie C.M. Schulten, Joachim de Wicquefort et Jean Tileman Stella, in Lias I (1974) 1, p. 129-155.
    5 - Zie no. 4178, p. 419 n. 5.
    6 - Ismaël Boulliau (1605-1691), Frans astronoom.
    7 - Danielis Heinsii Sacrarum Exercitationvm ad Novvm Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur, SS. Patrum aliorumque sententiae examinantur Interpretationes denique antiquae aliaeque ad eum expenduntur. Qvibus Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior, Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum, MDCXXXIX.
    8 - Gerardus Johannes Vossius.
    9 - Dit postscriptum ontbreekt in de Rotterdamse copie.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]