eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4221. 1639 juli 23. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Ex quo scripsi postremum2, nihil evenit novi.
    Hispanicus exercitus tormenti
    jactu longius non abest a castris Gallorum ad Salzam metuiturque, ne aliqua perrumpat.

    Editus in Hispania est liber3 in honorem Olivarii4 continens gratias ipsi actas a rege5 pro servata Fontarabia et non spernenda in perpetuum ejus meriti

    480

    monumenta, nempe ut solida ex auro patera quotannis a regibus Hispaniae detur Olivarii posteris, S. Lucari ducibus, utque iisdem ducibus susceptoribus baptizentur, quotquot erunt, primi Hispanorum regum filii. Exspectamus jam, ut Galli satis solertes ad talia hoc excitati exemplo novos honores reperiant ad eos ornandos, quos beat regis6 gratia.

    Mari nunc a Gallis quidem nihil agitur, at non quiescunt Dunquercani, quanquam classis Batava cis fretum rediit; ceperunt enim naves Amstelodamo venientes aliquammultas cum bellicis duabus7.

    Dux Carolus8 in comitatum penetrat.

    De duce Vinariensi9 habemus nihil et rediit ab aula Betzius10; nondum tamen me vidit. Inde conjecturam capio de remittendo ad ducem Waertio11 et Enckefortio12 moras necti, cujus culpa haud facile dixerim.

    Rumores hic sunt in Francofurtensi conventu fore, qui conditiones ad pacem properant, ut Suedis Pomerania relinquatur, tria Lotharingiae oppida regi Galliae, duci Vinariensi detur pecunia, Brandenburgicus13 Magdenburgensem archiepiscopatum accipiat, alii alios episcopatus.

    De Scotica pace incertus sum judicii. Missus erat a rege14 marchio Hamiltonus15, ut ex pactis arcem Edimburgensem regis nomine reciperet. Ubi in urbem venit, appositi ei sunt custodes. Id contra insaniam plebis factum sit, an ut ipse pignus sit eorum, quae rex promisit, dubiam recipit interpretationem. Ceterum, ut scripsi nuper16, ita nunc etiam arbitror eum fore eventum belli hujus, ut episcopi ministris sint pares, Scoti autem liberi sint ab extraordinario illo judicio, quod Altae Commissionis vocatur. Manebunt tamen, ni fallor, quamvis in pace veteris ac jam innovati inter finitimas gentes odii semina non nolentibus Gallis.

    De Helveticis Rhaeticisque rebus nihil dicam, quod eas diligenter exsequatur Marinus17, cujus negotium juxta meum Sublimitati tuae commendo, vel hominis causa, vel quod regni Suedici dignitas id exigit.

    De Hassis cur nihil boni sperare audeamus, scribet D. Camerarius18. Episcopi Wurtsburgensis et Bambergensis19 militis aliquid scribunt. E Thuringia ab imperatore20 supplementa duci Carolo venerunt. Bavarus21 item e praesidiis quantum potest corradit. Videntur in metu esse, ne quae ad Visurgim fuere Suedorum copiae iter sibi faciant ad ducem Vinariensem.

    481

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, omnia haec gubernet ad aequam pacem bonumque regni Suedici cum maximo honore Sublimitatis tuae.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13/23 Iulii 1639.

    Oppidum Bernes cepit dux Longavillanus22. De Salza manet dubia exspectatio. Deest Gallis pecunia. Parum est commeatus, dissidia inter duces. Hispani in propinquo ad XXX millia.

    Ducis Caroli milites Sanctavautium de insidiis cepere. Captas a Piccolominio23 circa Metim arces paulatim recuperat Halerius24. Ad Retelum est Castilionaeus25. Machinae et alia bello necessaria maxime in eas partes comportantur, ubi et Theodonisvilla et Montmedium. Nobilitas ad arma vocatur multis e locis. Piccolominius cum XVIII millibus inter Cameracum et urbem Atrebatum moratur versurus se, quo trahent Gallorum molimina.

    Venit ecce ad me Betzius rediturus jam ad ducem. Nihil obtinuit praeter iteratam regis fidem de reddendo Waertio et Enckefortio. Sed ubi Feuquerianum26 negotium erit expeditum, id est valde caeca die.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 546; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 627.
    2 - No. 4209.
    3 - Ik ben er niet in geslaagd dit geschrift onder ogen te krijgen.
    4 - Gaspar de Guzmán, graaf-hertog van Olivares.
    5 - Philips IV van Spanje.
    6 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    7 - Zie C.M. Schulten, Het aflopen van de ‘Madonna de la Piedad’ in 1639 in Mededelingen van de Nederlandse Vereniging voor Zeegeschiedenis, no. 26, maart 1973, p. 31.
    8 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    9 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    10 - Friedrich Betz.
    11 - Johan van Werth.
    12 - Adriaen von Enkefort.
    13 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    14 - Karel I van Engeland.
    15 - James, derde markies van Hamilton.
    16 - No. 4209.
    17 - Charles Marin(i), Zweeds nieuwsagent voor Zwitserland en naburige landen.
    18 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    19 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen, bisschop van Würzburg en Bamberg; zie verder no. 4218, p. 477 n. 1.
    20 - Ferdinand III.
    21 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    22 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    23 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    24 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    25 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    26 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.