Excellentissime atque illustrissime domine,
Rex2 et cardinalis3 Peronam se transmoverunt; eodem se transtulere pontificis nuntii4 et qui alii ad aulam negotia habent.
462
Quid regis exercitus agere velit, diligenter observat Piccolominius5 idque impedimento futurum creditur, ne quid agatur hic tale, quale speravimus. Etiam princeps Arausionensis6 multum efficere se putat, quod Hispanorum obstat conatibus. Princeps autem Condaeus7 Salzae fossam jam demum transgressus quaerit subruere muros lapideos crassi vetustique operis. Militum secum habet duodecim millia, sed praeterea vicinam nobilitatem ad se vocat. Machinas habet octodecim, pulveris bellici non multum dolendumque est tamdiu trahi obsidionem arcis in plano sitae. At vero Hispani bonum habentes in Catalania exercitum ab Arragonia et vicinis Fontarabiae locis plures, ubi copias acceperint, ultro aggredi Gallos cogitant aut jactant.
De ducis Vinariensis8 actibus nihildum audimus. Betzius9 adhuc apud regem est.
Classis Gallica ad Nicaeam modica nec bene instructa esse dicitur. Praefectus Nicaeae10 trecentos Sabaudos augendo praesidio a vidua11 missos admisit. Literas autem a principe Thoma12 ad se scriptas misit ad viduam. Galli vero, qui intrare eo speraverant, frustra futuri videntur. Severum militaris disciplinae exemplum ediderunt Hispani praecisis cervicibus, non quidem praefecto Hesdini13, qui propter morbum res administrare non potuit, sed alteri, qui sub eo urbem curaverat14. Crimini datum, quod suburbana opera non quamdiu poterant defensa sint quodque pulveris bellici magna fuit abusio extra necessitates. Vera haec esse etiam Galli affirmant.
Castilionaeus15 cum suo exercitu ad Guisiam est. Et Lutetiae et alibi novi dilectus fiunt et tributa in secundae classis divites parantur.
In Italia in id nunc maxime laborant Galli, ut oppida aliqua capiant, per quae via de Casale patescat.
Rex Angliae16 pacem cum Scotis habet, quanquam vicinorum nonnullis id ipsi bonum invidentibus, ut ipse legato Gallico17 dixit. Multum sane egit, quod ab armis abduxit Scotos dissolvitque novam regiminis compagem, in qua viri XII ex quatuor lecti ordinibus rei summae praeerant, et sub illis quatuor erant collegia baronum, nobilium, oppidanorum et ecclesiae ministrorum, ad quos res referebantur. Plurimum ad pacem contulit classis regia Scotos prohibens, quominus eveherent apud se nata, unde ipsorum multis victus, et supplicatio Scotorum et pacta, quae vulgantur et edictum regis, quae mitto omnia, talia sunt, ut honori regio satis consulatur. Quae vero in Glascuensi conventu acta fuerant, in novo conventu hoc mense, cui rex interesse vult, discutientur, an legibus moribusque congruant. Ibi praecoctis negotiis habebitur deinde parlamentum. Liberi erunt
463
Scoti a collegio, quod Sublimis delegationis vocatur, quale in Anglia est potestatemque habet specie aequitatis ea, quae judicata sunt, retractandi. Episcopatum, si non eosdem episcopos, restitutum iri puto, sed accisa eorum potestate subjectaque synodorum judicio, addito etiam, ne quid sine suo presbyterio agant, veteris ecclesiae more. Plane gratulandum est regi, quod tam gravem procellam discusserit caetera, quae nonnihil turbata sunt, cum tempore ordinaturus.Quae jam de rebus Germaniae capturus sit consilia, videbimus.
Hispanos ultra mille in tribus Anglorum navibus captos Batavi Gallorum in manus tradidere, quorum insignibus usi fuerant. Rediere jam Batavae naves intra fretum et XII Dunquercanorum fregattas cepere. Majores Dunquercanorum naves, quae et ipsae Hispanum ferebant militem, Batavorum exspectationem elusere capto inter magnam Britanniam Hiberniamque itinere.
Turcarum sultanus18 imperata ac peracta caede tum aemuli Mustafae19 tum opulenti cujusdam in Anotalia praefecti20 in reditu est Constantinopolim Venetis adhuc trepidantibus inter pacis bellique incerta.
Minores pugnas, quae in Galliae et Hispaniae confinio aut in comitatu Burgundiae fiunt, scribere vix est operae pretium.
De conventu electorali, quae Francofurti habebitur, varia sunt hominum judicia quibusdam sperantibus tertiam inde partem in Germania exorituram et argumento hoc quoque utentibus, quod Coloniensis elector21 pro caesariano praesidio in Ehrenbreitsteinum Bavaricum introduxerit.
Regis Daniae22 paratus eodem spectare sunt qui putant. Mihi vero tale quid animo videtur concipi posse facilius multo quam ad effectum perduci.
Deum interim precor, excellentissime et illustrissime domine, omnia ad veram pacem ut dirigat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6/16 Iulii 1639.
Jamjam ad me venit tribunus Betzius. Ait dicere regem paratum se reddere duci Vinariensi et Waertium23 et Enckefortium24, sed rogare, ut differatur id nonnihil, donec de redemptione D. Feuquerii25 et qui cum eo sunt res peracta sit. Iterum it in aulam Betzius, quem rogavi, ut, si ullo modo fieri potest, hanc moram rebus nostris noxiam praecidat.
Dux Carolus26 sex millia secum habens, tum vero praesidia, quae in arcibus ad Metim reliquit Piccolominius, Lotharingiam pro rege tenenti Halerio27 negotii multum facessunt.
De Bapalma aut Avennis a rege obsidendis rumores sunt quidam, sed incertae fidei.
464
Exercitus regis sub Mileraeo28 et Castilionaeo singuli esse dicuntur sex mille equitum, peditum XIII. Piccolominii vero exercitus apud Atrebatum urbem medio inter Gallicos exercitus loco XVIII millium.
Videtur rex demovere ab urbe Meti velle eos, qui Valettarum29 domus studiosi putantur.
Dux Longavillanus30 Bernesam, modicum oppidum, cepisse dicitur et Segusio, quae nunc Susa dicitur, praesidium accipere Gallicum.
Melitenses ad Tripolim Africae sex Afrorum naves incenderunt31.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.