Illustrissime domine,
Dolor ille, quem literae 8 Augusti scriptae2 ab Excellentia vestra testantur ob mortem incomparabilis in omni laudis genere principis Vinariensis3, metuo, ne crescat malis aliis ex illo malo orientibus. Nam de Erlachii4 et Rosae5 inter se contentionibus jam fama est; illud vero vanum, quod ad vos perlatum fuerat de sacramento dicto reginae nostrae6. Exercitus adhuc nihil aliud quam pariturum se promisit quatuor testamenti executoribus7. De caetero futura sit regiminis ac sacramenti forma, adhuc incertum est. Sed plurimum in eo pecunia poterit, qua valet Gallus8, qui jam nunc et exercitum illum et urbes sibi vindicat.
Interim Hohentwilum rursus obsedit Mercius9; alia parte Glenius10, quid acturi sint incerti ducis milites observat.
In Italiam mittebatur pars altera Condaeani11 exercitus, quanquam morbis non vacans. Sed subito12 enatae sunt in eadem Italia induciae in menses duos, pacem ut videtur illorum quidem locorum secum tracturae, per quam tutela
529
communis sit viduae13 et ducis pupilli14 patruis15, Galli autem Hispanique praesidia sua de cunctis Sabaudiae ac Pedemontii urbibus locisque deducant. Haec ita convenisse audimus, si modo et regi Galliae16 placeant, qui nunc ea de re deliberat et, quo propior sit illis rebus, transfert se Lugdunum.Nicaea civitas - nam arx viduae praesidio tenetur - partes principum amplexa est. Idem fecere Helvetii, qui in urbis Taurinorum custodia a vidua collocati17 fuerant, non levi etiam apud illam gentem labascentis fidei exemplo.
Pontifex18 pro pace Italica plurimum laborat Venetis, quem de Turca19 conceperunt, metum in alios spargentibus jacto rumore sultanum jurasse bellum se in christianos omnes moturum. Sultani mater20 munera a Veneto bajulo21 sibi oblata respuit plus se ab ipsis bello brevi habituram praedicans. Magna est classis Turcarum apud Constantinopolim; accitur et illa, quae in mari Euxino erat, auxilia praeterea maritima ab Afris praedonibus et Cosaccis. Iam exscensus factus dicitur in Tenum, Cycladum unam, Venetici juris. Plane ingens est per Italiam trepidatio.
In Hispanicum mare rursus hinc mittitur archiepiscopus Burdegalensis22 tergiversans satis memoria expertarum tempestatum. Quod Harcurtius23 fecerat in capiendis Genuatium navibus improbatur in hac aula, ita ut desituri videantur motus isti, qui caeteroqui a bello haud longe aberant.
Adversus vectigalia salis24 tributaque alia seditiones in oppidis agrisque natae facile intermoriturae putantur, ubi miles, qui nunc diversis in castris attinetur, ad hyberna redierit. Si pax illa per Italiam coeat, Longavillanus25 a rege destinatur imperio in exercitum, qui Vinariensis fuit, urbesque ad Rhenum.
Venit jam huc comes Licestrius26, quem ab itinere recentem nondum vidi. Sed tristis intelligo tot in firmanda pace Scotica exoriri difficultates novas, quae sollicitudinem mihi injiciunt, ut satis procedat id, quod Hamburgi inchoatum fuerat negotium.
Apud Rhaetos paucis sententiis vicit ea pars, quae Hispanis favet eorumque novum foedus, quanquam duris in religionem legibus, amplectendum putat: novusque nunc vocatur conventus, quo ista plane sanciantur.
Veneti ad sui27 tutelam non indiligentes28 sunt: magna instituunt tributa, unde 1729 millia ducatorum menstrua colligant. Naves augent, scribunt militem,
530
excitant vicinos. Et Hispanus et Ethruscus30 classem in parato habent satis validam.Sedani quieta sunt omnia.
Bannerii31 et Coningsmarckii32 actiones bonas nobis spes ostentant; nec leve periculum vitatum est in Livonia. Erupere ibi arcana illa Brandenburgici33 cum rege Polono34 colloquia et quo tendant nova ista tanti strepitus vectigalia.
Hassicos video manere in iis, quae pridem cepere: nihil agendo multum agunt mali. Serenissimo domino electori35 bene ut procedat in Angliam profectio, opto.
Ad Francofurtensem conventum audio mitti ab imperatore36 marchionem Christianum37 et principem Eckenbergicum38. Spe inani pacis lactabitur, credo, misera Germania.
Ut a rege Daniae39 tam feroce Batavi tanto domi bello impliciti aequa impetrent, vix sperandum videtur. Conatus tamen laudandi sunt.
Rex exercitum Vinariensem pro suo habens Longavillano mandavit imperium in eum exercitum. Is jam venit Basileam adducens Germanos, qui in Italia fuere.
Deus christianos omnes ad bonam pacem flectat, ne barbarorum potentia nostro malo40 invalescat. Idem Excellentiam vestram onmesque ei caros servet sospites ac florentes.
Excellentiae vestrae constanti observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 20 Augusti 1639.
De copie te Uppsala heeft nog het volgende postscriptum:
Abit iam nunc ex aedibus nostris illustris dominus baro Oxenstierna41 ad aquas Borbonias, inde ad iter Italicum. Injunxit mihi ut se Excellentiae vestrae commendarem et quaecunque ab ipso proficisci possent amicitiae officia porro offerrem.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Alfenae 17/27 Aug. A.o 1639.