eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4230. 1639 juli 30. Aan G. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Literas Sublimitatis tuae scriptas 28 Maii2 modo accepi.
    Quibuscunque in
    rebus illustrissimo D. baroni Oxenstiernae3, qui hic est, gratum facere potui aut utile, non claudicavit mea opera. Sed id omne nihil est, prae eo, quod aut summae ejus et quales maximas optet in filio pater, virtutes merentur aut quod illustrissimae domui, unde natus est, debeo. Bene constat ei temporis ratio in addiscendis, quae animum ornant aut corpus vegetant, et qui datus est ei comes4 bene implet impositas sibi partes.

    495

    De itinere Italico cogitavi et consului locorum ac temporum gnaros. Video terra eo iri non posse, quod omnia insessa sint exercitibus. Navigatio a Massilia Genuam vulgo frequentatur nec quicquam habere periculi creditur. A religione quoque in Italia, Romae etiam, nihil metuendum silentii legem retinentibus ex multis amicis meis, qui inde redierunt, didici. Autumnus medius itineri optimus; quod ad eum restat temporis suasi, ut extra urbem hanc externorum concursu celebrem impendant non tam addiscendo quam excolendo poliendoque sermone Gallico, cujus usus per totum orbem christianum est maximus. Id autem nunc quam in reditu ex Italia fieri malim, quod duae linguae vicinae adeo, si sub idem tempus addiscantur, misceri ac proinde corrumpi solent.

    Illud ea fide, quam regno Suediae debeo, asseverare audeo eam esse in illustrissimo domino Barone animi, quod primum est, probitatem, eum ingenii vigorem, eam ad hauriendas res scitu dignas diligentiam, ut plane non dubitem, quin inter primos futurus sit eorum, quorum curis incumbere patria et possit et debeat. Ego quicquid ad eum ornandum contribuere possim, quam exiguum sit, sentio, sed quantumcunque est, id ipsi semper erit expositissimum. Magnae felicitati ducam, si id sibi plane persuasum habeat tua Sublimitas.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam totamque domum sospitet.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 30 Iulii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 548. Gabriel Gustavsson Oxenstierna (1587-1640) was de broer van de rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Gabriel Oxenstierna († 1647), zoon van Gabriel (zie n. 11).
    4 - Israël Forthelius; zie de nos. 4304 en 4394. Hij werd de stamvader van het adellijke geslacht Lagerfelt en liet zich later Israël Lagerfelt noemen.