531
Mi frater,
Si Anthologia nostra2 edi aut non potest aut non emendate satis, censeo, quamprimum ad nos redeat. Cramoisius3 librariorum hic opulentissimus, suscipiet. De Lucano4 etiam responsum exspecto. Liber noster de Veritate Religionis Christianae pulchre et versus et editus est in Anglia5. Poematis veteribus nostris, quae eduntur apud vos, nolim quicquam aut meo aut tuo addatur nomine multas ob causas. Ego interim colligo τὰ ἀνέϰδοτα.
Accepi ex Anglia librum6 regis7 jussu editum. Is pertinet ad regis aequitatem Scotorum vero pertinaciam omnibus patefaciendam.
Filium8, qui apud vos est, velim meo exemplo ad diligentiam excites.
Vale, frater optime.
Tui amantissimus tibique obligatissimus frater
H. Grotius.
20 Augusti 1639.
Epistolam ad D. Utenbogardum9 et alteram ad Corvinum10 lectam obsignes, rogo.