eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4265. 1639 augustus 27. Aan C. Barlaeus1.

    Legi cum voluptate maxima, poetarum, oratorum, philosophorum clarissime, Mediceam hospitem2, opus et tua eloquentia, et eius, quae celebratur, maiestate dignum. Simul, neque minore cum gaudio, cognovi eius urbis, cui et respublica plurimum et ego non parum debeo, crescentem in dies magnitudinem, quam servet augeatque regum, reginarum, civitatum summus arbiter. Delphinus3, cuius augustum nomen felicem facit libri tui clausulam, nutrices non lassat tantum sed et lacerat. Caveant vicini sibi a tam matura rapacitate4. Eius interim avia5 generorum terras perambulat, magno fortunae nihil a suo iure excipientis documento. At tu

    Das solatia grandibus sepulchris6.

    Sepulchra dico, Laberiano7 illo sensu:

    Sepulchri similis, nil nisi nomen retineo8.

    Relinquat te intactum ventosa illa dea, et, ut superba est, praeteriens plana, in montes potius fulminet. Hoc tibi precor: te vero, ut saepe tua, id est, longe optima, dona accipiamus, legamus, laudemus.

    Virtutum Barlaeanarum non ingratus aestimator
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXVII Augusti MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk., cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 577; Barlaei Epist., p. 777. Beantw. d. no. 4312.
    2 - Medicea Hospes, sive Descriptio Pvblicae Gratvlationis, qua Serenissimam, Augustissimamque Reginam, Mariam de Medicis, excepit Senatvs Popvlvsqve Amstelodamensis. Auctore Caspare Barlaeo. Amstelodami, Typis Iohannis & Cornelii Blaev, MDCXXXVIII; het wordt besloten met een gedicht getiteld: In Natum Galliarum Delphinum eodem die & horâ, quâ Amstelodamo discessit Avia Maria de Medicis.
    3 - De latere Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638. Hij had bij zijn geboorte enkele tanden.
    4 - De woorden ‘Caveant ... rapacitate’ ontbreken in de uitgave der Barlaei Epist.
    5 - Maria de Medici.
    6 - Statius, Silv. II, 7, 103.
    7 - D. Laberius (± 115 of 106-43), latijns mimendichter.
    8 - Macrobius, Saturnalia II, 7, 3 (ed. Willis I, p. 153).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]