eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    544

    4266. 1639 augustus 27. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Literas meas et recte isthuc pervenire et esse non ingratas laetus intelligo.

    De sacramento a Vinariensi exercitu dicto reginae Suedicae2 falsam fuisse famam monui antehac3. Sed dicitur dux4 constituisse, ut sub quatuor testamenti sui executoribus5 esset exercitus, donec a rege Galliae6 reginaque nostra aliquid propius esset constitutum. Id jam rex Galliae Longavillano7 illuc ad imperium misso videtur velle antevertere. Id quomodo accepturus sit exercitus gentis alterius, religionis alterius, pariter cum Excellentia vestra dubito.

    Hohentwilum rursus in periculo est.

    Causam itineris in Magnam Britanniam a D. electore8 suscepti multum probo egique de re ipsa cum D. comite Licestrio9, ut et de principis Roberti10 libertate ad utrumque negotium libenter collaturus, quidquid nostrae erit opis.

    De Scoticae pacis firmitate, sicut bene sperare nos jubet comes Licestrius, ita non negat latere adhuc ulcera quaedam facile ruptura cicatricem. Quod malum avertat Deus.

    Pro certo habeo, si res D. electoris suscipere rex avunculus11 velit, libenter ad eam rem plurimum collaturos Anglos. Verum foedus illud inter Angliam Daniamque instauratum suspicari me cogit non esse ejus animi aulam Anglicam, ut in societatem armorum cum Suedis venire velit.

    Res nostras in Livonia prosperas minus bonis alibi eventibus12 obscurari video. Et non abest pejorum metus, cum per Italiam induciae haud dubie aucturae sint hostium per Germaniam vires.

    De Bavari13 morte et hic rumores, sed incerti. Lunaeburgici14 exemplum nos decet principes Germaniae de publico statu securos sua privata curare; in quo praeterquam quod honesti nihil est, multum etiam est periculi.

    Archiepiscopus Bremensis15 cum civitate controversias ultro quaerere videtur. Vectigalium dulcedine captos et Danum16 et Polonum17 sponte a lucro non

    545

    destituros neque satis uspiam virium apparere, quo cogi possint coepta omittere, mihi certum videtur. Interea et illud Polonicum Prussicumque vectigal Suediae malum minatur et increscens in mari maximisque amnibus Danica potentia viciniam ejus semper Suedis suspectam suspectiorem faciet.

    Geldrae oppidi obsidionem facile interpellare possent ad solum suapte natura humidum accedentes imbres, qui multi cadere etiam autumni initiis18 in locis illis solent. Sed meliora, ut optare19 debemus, ita et sperare licet20. Utinam et de Hassis. Verissimum est saepe Gallis evenire, quod in Phaedri est apologo:

    decepta aviditas et quem tenebat ore dimisit cibum, nec quem petebat, eo potuit attingere21.

    Sic factum, ut Rhaeti nunc Hispanorum se nutibus attemperent, ut vidua Sabaudica22 offensis populorum animis et dux puer23 in maximo sint periculo, sive bellum resurgat sive pax fiat, qualis ibi nunc haberi potest. Hinc tot24 illa ad Rhenum damna ut numerari vix queant. Et tamen post tot datas poenas in eosdem errores relabitur misera mortalitas manetque peccandi non consuetudo tantum, sed et amor. Quae nos culpamus, culparunt majores, culpabunt posteri. Pontificis nuntii25 strenue laborant, ut pacem inter suos conficiant.

    De Transilvano26 nihil hic intelligimus. Sed Turcae in Venetos bellum pro certo habetur. Ipsum sultanum27 credi aut mortuum aut cum periculo aegrotum28 iidem Veneti volunt. Id alii ab ipsis vulgari putant, quo facilius socios reperiant ad bellum tam grave.

    Millereius29 ad Rentiacum est. Castilionaei30 et Piccolominaei31 - cui ducatum Amalfitanum in Apulia dari fama est - exercitus amni separantur.

    Seditiones sunt multis in locis: Rhotomagi aedes publicanorum dirutae, quaestoris spoliatae, caedes utrinque facta32.

    Rex ad se multum militis vocat, ut quoque venerit plebem compescat. Praetoriani octo millia faciunt. Accedunt e Burgundia quatuor millia, e Delphinatu totidem, sex e Languedocia. Augetur et principis Condaei33 exercitus, quia et hostes ibi increscunt receptis Ripisaltis, comitatis Ruscinonensis loco; tum vero ad Coliuram portum, qui non longe est a Perpiniano, novem naves longae advenere multo cum milite Hispano ac Neopolitano et a Barcinone machinis.

    546

    Castella in Atrebatibus modica, Estrevium, Carquiniacum, Rajum cepere Galli, per quae tutiora fiunt Landresia, Guisa, Capella34.

    Archiepiscopus Burdegalensis35 felicior fuit quam antehac. Exscensu in Gallaecia ad Laredam facto disjecit cohortes, id est regimenta hostium duo, cepit castellum galeonemque unam, combussit alteram. Captis ibi centum machinis rediit Brestam. His prosperis obstat cladis aliquid ab Halerio36 acceptum ad Moienam. Bavarus ad Scaphusium37 munimentum facit: Sarmentus ad Ioigniam dolentibus nec impedientibus tamen Bernatibus.

    Caesariani cum Bavaricis ad XII millia esse prope Erigam dicuntur. Caesi eorum ducenti in Nigro Nemore a Rosa38. Vinariensium alii magna moliri in Wissenburgum, Landaviam, Spiram, Wormatiam, eventu incerto. Est et rumor detrectatum ab eis Longavillani imperium ideoque hunc in Italiam remitti nutantibus induciis, quod praefecti Nicaeae arcis39 et Villaefrancae40 ad principum Sabaudorum41 partes se applicasse dicantur, quasi id per inducias liceat.

    Regem Angliae oneribus quibusdam demtis gratiam sibi Anglorum parasse manentibus Scotorum offensis audimus.

    Etiam Marpurgum a Coningsmarckio42 captum hic creditur et Stadlevinga43 constat classem auriferam et argentiferam venisse in Hispaniam. Eam autem, quae in Corunna erat44, inde vela fecisse Flandriam versus. Laredae nihil retinuere Galli.

    Iam nunc certo cognosco Fleishemium45, qui ab exercitu Vinariensi venerat, bene acceptum in aula; regem perstare in proposito ac spe potiundi capitis46 novaque mandata ab eo missa ea de re ad Longavillanum.

    Deus Excellentiam vestram domumque ejus servet47.

    Excellentiae vestrae ad cuncta observantiae officia perpetuo devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17/2748 Augusti 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot, Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Alfenae 3 7bris st. n. A.o 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 194; copie Hamburg, Staats- und Univ. Bibl., Supell. Ep. 108, f.o 26-27. Gedrukt Epist., p. 556. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag. Hij had een buitenverblijf in Alphen.
    2 - Christina van Zweden.
    3 - No. 4258.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    8 - Karl Ludwig van de Palts.
    9 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    10 - Ruprecht van de Palts. Sinds oktober 1638 bevond hij zich in keizerlijke gevangenschap.
    11 - Karel I van Engeland.
    12 - Dit woord ontbreekt in de copie te Uppsala.
    13 - Maximiliaan I.
    14 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg. Hij onderhandelde met Peter Melander, graaf van Holzapfel, over troepenwervingen.
    15 - Frederik III (1609-1670), aartsbisschop van Bremen.
    16 - Christiaan IV.
    17 - Wladislas IV (VII).
    18 - De copie te Uppsala geeft ‘autumnum initii’.
    19 - De copie te Uppsala heeft ‘adoptare’ in plaats van ‘ut optare’.
    20 - De copie te Uppsala heeft ‘liceat’.
    21 - Phaedrus, Fabulae I 4, 5-7.
    22 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    23 - Carlo Emanuele II.
    24 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘dat’.
    25 - Giorgio Bolognetti en Ranuccio Scotti; vgl. o.m. no. 4222.
    26 - Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    27 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    28 - De copie te Uppsala heeft ‘aegrotare’.
    29 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    30 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    31 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    32 - Bedoeld wordt de opstand van de Nu-Pieds.
    33 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    34 - De copie te Uppsala geeft ‘Castella’.
    35 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    36 - François de L'Hospital, sieur du Hallier.
    37 - Uit ‘Milhusium’ verbeterd naar copie Hamburg.
    38 - Rheinhold von Rosen.
    39 - De Sales.
    40 - Niet geïdentificeerd.
    41 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano, en kardinaal Maurizio van Savoye.
    42 - Hans Christoph, graaf von Königsmark.
    43 - De copie te Uppsala geeft ‘Studervinga’.
    44 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘iverat’.
    45 - Hans Philipp von Flersheim; zie de Gazette de France, no. 115, dd. 24 augustus 1639.
    46 - Verbeterd uit ‘cupitis’ naar de copie te Hamburg.
    47 - De copie te Uppsala geeft ‘foveat’.
    48 - De copie te Uppsala dateert de brief op 18/28; de datering van de uitgave der Epist. past beter in de wekelijkse reeks.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]