616
Illustrissime domine legate,
Ea vis est tuorum in nos meritorum, ut, quo longius abs te discedamus, eo gratior animum nostrum subeat eorum recordatio. Nunc vero maxime in suspecta regione constituti recte prepondere discimus, quantum tua valuit Parisiis benevolentia, ad quam confugere nobis tutum semper licitumque fuit. Speramus tamen diem illum, quo post devoratas itineris huius molestias te iterum videbimus incolumem et dulcissimos sermonum tuorum fructus grati percipiemus.
Genuam salvi venimus visa feliciter Gallia Sabaudiaque, cuius fortissima urbs Nisa nuper se dedidit suo cardinali2 ius haereditarium praetexenti, qui titulus multo gratior incolis est quam vel ambitio vel dominatio Gallorum; ita enim ipsi loquuntur. Adeo factionis sunt Hispanicae. Unde credibile est actum brevi fore cum duce Sabaudiae3, nisi remedium praesentissimum afferat appropinquatio fratris4.
Dies tamen aliquot hic commorari animus est, postea Florentiam Romamque proficisci. Quibus ex locis prolixiores, quia tutius fieri potest, ad te litteras mittemus.
Vale, illustrissime legate, et me gratia tua porro dignare.
Excellentiae vestrae aeternum devotus devinctusque
Israël Fortehelius.
Festinantissimo calamo Genuae dabam XXIII Septemb. A.C. MDCXXXIX.
Alrus5 Excellentiae vestrae cupit commendari.
In dorso met andere, latere, hand: Ex. Domino Hug. Grotio legato.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Oct.