eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4319. 1639 oktober 1. Aan G. Vossius1.

    Velleium tuum2, iuvenis eruditissime, accepi, notasque percurrere illico properavi ea aviditate, qua omnia Vossiana legere soleo. Feci vero id non cum voluptate tantum, sed et cum fructu. Plurimum doctrinae historiae illustratio, limatum judicium, coniecturae ostendunt. Puto gavisuros omnes, qui aut te aut literas amant.

    Ad me tamen praecipua pars gaudii pertinet, quod domus vestrae amantissimus in ea spero aeternas fore literarum laudes. Parenti vestro plurimum gratulor tot habenti non natura tantum, sed et studiorum successione filios. Quo maximo gaudio, diu ut fruatur, Deum precor.

    Scylacem fratris tui3 nondum accepi alioqui et de eo responsurus. Interim

    642

    omnia felicissima vobis precor omnibus, illud vero praecipuum, ut diu spectetis patrem, pulcherrimum exemplar, et ille in vobis diu imaginem suam recognoscat.

    Tuus et patris et tuo iure
    H. Grotius.

    Lutetiae, Calendis Octobribus anni MDCXXXIX.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, UB., coll. RK., B44. Eigenh. oorspr. Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Antw. op no. 4148. Gedrukt Epist., p. 568. Gerardus Vossius (1619-1640) was een zoon van de Amsterdamse hoogleraar Gerardus Johannes Vossius.
    2 - M. Velleivs Patercvlvs. Cum Notis Gerardi Vossii G.F. Lvgd. Batavorvm, Ex Officina Elzeviriana. A.o 1639.
    3 - Periplvs Scylacis Caryandensis, cum tralatione, et castigationibus Isaaci Vossii. Accedit Anonymi Periplvs Ponti Evxini, รจ bibliotheca Claudii Salmasii, Cum ejusdem Is. Vossii versione, ac notis. Amstelodami, Apud Ioh. et Cornel. Blaev, MDCXXXIX.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]