382
Illustrissime domine,
Quod epistolium hoc una cum Vellejo a me edito2 tibi mittam, non tam ab arrogantia ulla proficiscitur quam ob amorem fit, quo semper parentes adeoque totam familiam nostram es complexus.
Geminum mitto exemplar, quo alterum des amicorum tuorum alicui hujusmodi studiorum non incurioso.
Quid a me sit praestitum in nova ejus editione non est nostrae censurae, cum ratio saepe fallat adolescentes. Mittebant saepe veteres ad oraculum Apollinis Delphici sciscitatum de rebus dubiis, quo quid facto opus esset cognoscerent. Similiter et ego, domine illustrissime, miraculo omnigenae eruditionis hasce qualescunque primitias judicii tui facio: quas si non omnino displicere animadvertero, animum ad majora tentanda addes.
Siquidem Julium Caesarem jam aggressus sum3. Non aspernandam operam in aliquot jam libris posuerat frater meus Dionysius ὁ μαϰαρίτης4. Mihi de caeteris ac praecipue scriptoribus iis, qui adnecti solent, pertexere telam est animus. Eo autem melius ad hanc provinciam subeundam sum animatus, quod nactus sim e Palatinis atque aliis MSS. lectiones variantes ab propinquo meo - nam matris consobrinam5 habuit uxorem - Jano Grutero V.C.6 fide optima ad marginem codicis annotatas. Neque ejus rei lectorem meum sinam esse ignarum. Quod siquis eruditorum in Galliis monitu tuo symbolam conferre volet, non is fuero, qui laude sua quemquam sim frustraturus.
Deus te, illustrissime domine, cum familiae tuae ac amicis, - in his nobis etiam admiratoribus et cultoribus tuis - tum vero regno Sueciae per te florentiori atque adeo universo orbi christiano diutissime salvum ac sospitem conservet.
Illustrissimo nomini tuo devotissimus
Gerardus Vossius Ger. F.
Amstelodami MDCXXXIX, Pridie Nonas Junias.
Adres: Illustrissimo viro, Hugoni Grotio, Serenissimae Reginalis Majestatis et regni Sueciae legato ad Regem Christianissimum. Lutetiam Paris.
In dorso schreef Grotius: 4 Iunii 1639 Gerardus Vossius F.
En boven aan de brief: Rec. 30 Jun.