eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4325. 1639 oktober 8. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    De jure filiae2 sentio, ut antehac. Quid sperandum sit, vos rectius videritis. Quando eo veniri, ut omnes judicastis, oportuit, contribuam, quicquid meae erit opis. Id, quod contendit D. Silvius3, ratione non caret, sed nec periculo. Ut verbum restitutorium in l. I.D. quorum bonorum. Ut verbum reddere. L. Verbum reddendi D. de Verb. Sign.4. Video in testamento dari filiae nomen haeredis et verbum dari ex natura ejus nominis rectè explicari potest concedi, non impediri. Quod ad alterum pertinet ex capite CCXCIII Consuetudinum Parisiensium5, videtur responderi posse, ubi de forma sive solennitate testamenti agitur, respici locum conditi testamenti, ubi de persona, an testari possit jus domicilii, ubi de rebus, quae testamento relinqui possunt vel non, locum domicilii in mobilibus, in rebus soli, situm loci. Quid et jurisperiti, qui extra partes sunt, vel viri boni amicique sentiant, scire est operae pretium. Scio causam ultimae voluntatis esse favorabilem. Accedit hic cognatio aliqua et officia quaedam a nobis. Verum

    649

    Naeldwijckius6 cognatos et affines habet in nobilitate. Nobis amici sunt multi minus potentes. Sed, ut dixi, hoc vestrum est arbitrari, qui propiores estis.

    Valde desidero intelligere ea, quae inter classes Hispanicam et Batavicam porro evenient eoque magis, quod alia res magni momenti inde pendet, cum Anglis aut conservatio qualiscunque amicitiae aut testata odia. Placet mihi quod in consultationibus silentium est et hominum ad operam navandum patriae tantus concursus.

    Lamairius7 fallitur, si me putat auctuarium velle edere, qui tantum mutaverim addiderimque, ut novum sit futurum opus Notarum. Itaque videris.

    Nostros salutes rogo.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    8 Octobris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 886. Antw. op no. 4311; beantw. d. no. 4342.
    2 - Cornelia de Groot.
    3 - Cornelis van den Bosch; zie no. 4311, p. 630 n. 1.
    4 - Codex Iustinianus VIII, 2: Quorum bonorum; Digest. XLIII, 2: Quorum bonorum; Digest. L, 16. 94: Idem libro vicensimo digestorum Verbum ‘reddendi’ quamquam significatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.
    5 - Zie no. 4311, p. 630 n. 5.
    6 - Adriaen van Naeltwijck.
    7 - De Leidse drukker Jean le Maire. Het gaat hier over een nieuwe Lucanus-uitgave; zie no. 4311, p. 631 n. 3.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]