eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4336. 1639 oktober 15. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Recte ad me pervenit Excellentiae vestrae epistola data 3 mensis hujus2, cujus judicationibus per omnia assentio.

    Vidi quae regina Suediae3 ad testamenti executores4 scripsit prudenter et temperate. Deliberatio, quae capta erat Brisaci, translata est Colmariam, ubi est dux Longavillanus5 promittens expeditionem in hostem, si Vinariensis6 exercitus se ei conjunxerit imperium scilicet habituro. Et Gallicus exercitus, ad quem Halerius7 dicitur sex adduxisse millia, et Vinariensis non longe a Colmaria sunt, sed pars Vinariensium ad Waldshutum. Glenius8 et Mercius9, cum suis copiis, inter Rhenum et Danubium, Lotharingicorum ferme sex millia ad S. Avausium.

    Excursitant hostium quidam ad Solothuriensium usque fines.

    668

    Badae consultant Helvetii. Venere eo legati10 nomine communis Rhaetorum, qui Helvetiis significent consummatum foedus cum Hispano11; ex eo magistratus Rhaetos introduci in Vallem Telinam, dejici castella, Sondrii et Clavennae ab Hispano, a Rhaetis caetera. Qui contra sentiunt Gulerique12 castellum ad Rhenum dejici non ferentis conatibus favent, non legatos, sed literas misere tenui, quantum audio, spe opis impetrandae.

    Dolet mihi res Palatinas, si cordi sunt Angliae, tam lente tractari et bellas occasiones transmitti. Ubi semel assueverint milites imperiis Longavillani, comis ac liberalis principis, difficilior erit mutatio. De foedere autem Anglico cum Suedis nihil13 me intelligere doleo: ea enim optima esset via restituendi res Germaniae lapsas.

    Norimbergae in mensis hujus conventu apparebit, qualem pacem velint illi principes, qui in imperatoris14 sunt partibus. Certe pacem valle extra Bavarum15 omnes creduntur. Bavarus suo malo ac metu eandem, ut velit, erit adigendus. Id dux Vinariensis facile dedisset effectum. An Galli illi rei destinata implere velint, dubitationem recipit. Dux Guilielmus Vinariensis16, cum tam diu imperatori adhaeserit, multa mutati animi pignora dare deberet, antequam ei credere possint, Suedi, Galli aut fraternus exercitus. Ita fracta est longo gravique bello Germania, ut libertatis etiam memoriam perdidisse videatur.

    Italia vero Hispani nutibus se attemperat. Nam et principum Sabaudorum17 nomen sonat, sed vis tota penes18 Hispanum est. Rex autem Galliae19, praeter quod Segusionem et Avelianam in suam potestatem accepit, effecit, ut et Mommeliani sit praefectus et praesidium e Gallis, sed quos vidua20 elegit. Id quanquam necessitate21 datum magis magisque in viduam accendet et popularium et Italorum animos.

    Neque de Dano22 neque de infrasaxonicis quidquam puto sperandum boni. Et de Hassicis iterum metuere incipio, ex quo rata facta ab imperatore ea, quae convenerant, nuntiavit Maguntiacensis23. Res tamen Suedorum ita sunt prosperae, ut eorum societas, etiamsi fides obstricta non esset, minime aspernenda videatur.

    Turcae24 cogitata in Moscovitam ferri quidem putant. Sed haec optime noverit D. Haga25, quem jam salvum ad suos venisse gaudeo.

    669

    Inter Anglos Scotosque non tam bellum metuo quam mansura discordiae semina et acerbam eorum, quae necessitas dissimulari jussit, apud reges regumque ministros memoriam.

    Dunquercam pecuniae multum et partem militis advenisse constat. Caeterum pecuniae in Angliam expositum arbitror.

    Gallica classis non videtur se motura hoc tempore, quod tamen optandum Batavis foret, quo majores sint ipsis vires et, si quid audendum erit, minor apud Anglos invidia. Video difficilem Batavis fore deliberationem hanc. Nam in sinu maris ut oppugnentur Hispani, non ferent Angli, qui et ipsi suam augent classem et dicuntur eo ire admiralius26 et rex27 ipse. Extra sinum non prodibunt Hispani, nisi, quod spero non futurum, ab Anglis praesidium impetrent.

    Bellum, quod nunc in Bohemia vicinisque locis fervet, si nihil aliud certe accidet reditus imperatoris per tot armatos hospites tum suos tum hostiles. Det nobis Deus, si pacem habere nondum meremur, bellum gerere damno pacem nolentium. Nec minus placet, quod in Wurtzburgensem episcopum28 statuit Coningsmarckius29.

    De Pirna et Domitzio recentiora et certiora exspectabimus.

    De Rodio30 persto in judicio.

    Multum Campanellam31 ignorant quis fuerit, qui ex ipsius amicitia quenquam suspectum habent. Monachus ille politica tractabat, non theologica; erat autem Hispano infensissimus justis de causis.

    Et me et meos cordi esse Excellentiae vestrae multum gaudeo. Polliceor mutuum et, si id rebus ostendere nondum datur, interim apud Deum precibus agam, ut Excellentiam vestram sospitem praestet ac florentem cum suis omnibus.

    Excellentiae Vestrae perpetuo observantiae cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 15 Octobris 1639.

    Ad Dorlanum Hispani ferme CCC a Gallis caesi scribuntur.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 201. Gedrukt Epist., p. 572. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Christina. De naam ‘Suediae’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    4 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar; hij was op 18 juli 1639 overleden.
    7 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    8 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen.
    9 - Franz, vrijheer van Mercy.
    10 - Zie no. 4335, p. 665 n. 10.
    11 - Zie no. 4313, p. 633 nn. 7 en 8.
    12 - Johann-Peter Guler von Weinegg.
    13 - Ontbreekt in de copie te Uppsala.
    14 - Ferdinand III.
    15 - Maximiliaan I van Beieren.
    16 - Wilhelm, hertog van Saksen-Weimar; broer van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    17 - Kardinaal Maurizio en Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    18 - De copie te Uppsala geeft ten onrechte ‘apud’.
    19 - Lodewijk XIII.
    20 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    21 - De copie te Uppsala leest ‘necessitati’.
    22 - Christiaan IV.
    23 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz.
    24 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    25 - Cornelis Haga, voormalig Staats ‘orator’ te Konstantinopel.
    26 - Algernon Percy, tiende graaf van Northumberland.
    27 - Karel I van Engeland.
    28 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen, bisschop van Würzburg.
    29 - Hans Christoph von Königsmark, Zweeds bevelhebber.
    30 - Johann Rodt; zie dl. IX, p. 28.
    31 - Tommaso Campanella, Italiaans wijsgeer en schrijver. Hij was op 21 mei 1639 te Parijs gestorven.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]