eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4352. 1639 oktober 24. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Tandem deliberationes frequentes de invadendis Hispanis finem habuere extatum. Nudiusquartus archithalassus noster2 aggressus est hostes nebuloso tempore et praetervectus Anglos, qui lateribus adjacebant, Hispanicam classem nec opinantem aggressus, ut in subitis fieri solet dum fluctuant animi nec ubique provideri potest, eam nisu non maximo disjecit. Naves ignivomae bene quod officii erat fecerunt, sed ita ut et unica e nostris navis, quae Hispanicae adherebat, incendio sit consumpta. Variant etiamnum, ut in novis, rumores; constantior opinio est duodecim naves a nostris captas, exustas aut depressas aliquot, septendecim ad littus Anglicum adactas, totidem ex angustiis in apertum mare evasisse, quibus cum pluribus noster archithalassus imminet. Angli in nostros hostilia non sunt ausi. Id quomodo Hispano3 probaturi sint, ipsorum fori esto: illud scio Anglos ad protegendam tantam classem ex faedere non fuisse obligatos; siquae inter Anglos et Hispanos oriantur rixae, totum id nobis lucro credet atque ita tenebitur Anglus animi sui sensa apertius quam antehac exponere.

    Vogelianam poematum tuorum editionem4 dum lego, video multa irrepsisse menda ideoque magis dolet meum nomen titulo praefigi; misit tibi mihique exemplar, quorum alterum ut ad te curetur, curabo. Omnia vetera reperio: dedicationem epistolam tuam, carmina; nihil accessit praeter Sophompaneam, Baptizatorium, Silvam. De reliquis quod fieri velis, indica.

    Vale, frater optime, et nos tui amantes amare perge.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXIV Octobris 1639.

    693

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Nov. (verbeterd uit ‘Oct.’) 1639.

    En in dorso: 24 Oct. 1639 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4338?; beantw. d. no. 4367.
    2 - Maerten Harpertsz. Tromp.
    3 - Philips IV.
    4 - De bij de Leidse uitgever Hieronymus de Vogel verschenen editie: Hug. Grotii Poemata, Per Guil. Grotium denuo edita, aucta & emendata. Lugduni Batav. Apud Hieronymum de Vogel. MDCXXXIX; zie Ter Meulen-Diermanse no. 2.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]