eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4396. 1639 november 19. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Apud Salzam major accepta est clades quam tulit prima fama. Nec mirum, cum castra defensa munimentis praejacentibus machinisque multis, peditum millibus sexdecim, equitibus bis mille claro die assultaverint Galli, quibus equitatus ferme tantundem erat, peditum aliquanto minus. Quin urbs jam dedita sit Hispano, non dubitatur.

    Damnum hoc grave solantur prospera alibi. Nam et Harcurtius2 hoste, qui octo secum habebat millia, non auso contra ire in Casale intulit equites, ut dicitur, mille, pedites totidem et quae alia urbi necessaria et Longavillanus3 una cum Vinariensibus capto oppido Germeshemo arcem verberat. Ex ceteris Gallicis exercitibus milites partim in hiberna ivere partim ad vindicandas Normanniae et aliorum locorum seditiones.

    Quo die ego apud regem4 mandata reginae dominae nostrae5 pro exercitu Vinariensi proque D. mareschallo Hornio6 exposui, auditus a rege fuit et Angliae legatus comes Licestrius7 super negotio principis electoris Palatini8. Galli id negotium trahunt neque hoc tantum, sed et duobus electoris fratribus9, qui hic equitare et arma tractare discunt, interdictum est, ne quo discedant, et qui eos docet jussus eos, quocunque eunt, comitari. Etiam Paulius, electoris consiliarius10, qui apud exercitum fuit, quaeri dicitur. Tanta cautio est, ne quis turbet novum regis imperium in illis partibus, quod quale sit, cognoscet Sublimitas tua ex iis, quae Erlachius11 collegaeque12 scribunt, et ex pactis, quae transmittunt.

    757

    Creditur Piccolominius13 jam junxisse se cum Hatzfeldio14 et ire ad Pilsam liberandam. Exercitus Bavaricus ad Pforshemum esse dicitur. Colligi praeterea ab imperatore15, Hispano16 et archiducissa17 copias ad XII millia equitum, XXX millia peditum ad tuenda quae lacui Constantiae sunt adsita, Burgundiaeque comitatum et recuperandam Alsatiam et Brisgoiam. Hispani ad eam rem Mediolani militem conscribunt et necessaria parant. Sed bene evenit, quod illis nova ibi negotia objiciunt Galli, ad quos trans Alpes multum pulveris bellici missum est.

    Qui hic est ab Etruria legatus18 speravit futurum, ut et ego et Angliae legatus19 eum priores salutaremus, sed cum id praeter morem hic esset, abstinuimus.

    Deum rogo, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae semper fautor adsit.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9/19 Novembris 1639.

    Dixit cardinalis20 Maserato21, qui hic Sabaudae res agit, se ab universalibus indutiis non esse alienum.

    Hautefortiam22 rex ab aula jussit discedere, quod reginae23 addictior crederetur.

    Putatur et Glenius24 se juncturus cum Piccolominio et Hatzfeldio.

    Princeps Condaeus25 suum exercitum dimisit.

    Electori Palatino cardinalis significari jussit res ipsius in melius ituras.

    Dux Lotharingus26 Sirici est. Non desinunt commeare inter eum et Galliam nuntii.

    Habere scribitur Hatzfeldius sex hominum millia, Glenius et Mercius27 sex peditum, quatuor equitum millia, machinas XXIV.

    Constantia civitas et Hispanicum et Bavaricum praesidium recusat.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 580; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 667.
    2 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    3 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - Christina van Zweden.
    6 - Gustav Karlsson Horn.
    7 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    8 - Karl Ludwig van de Palts.
    9 - Moritz, Eduard en Philipp van de Palts. Zij waren op de academie van De Vaux.
    10 - Friedrich Pawell von Rammingen.
    11 - Johann Ludwig von Erlach.
    12 - Wilhelm Otto van Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    13 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    14 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    15 - Ferdinand III.
    16 - Philips IV.
    17 - Aartshertogin Claudia.
    18 - Fernando Bardi.
    19 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    20 - Richelieu.
    21 - Balthazar Masseratie, gezant van Christine de France, hertogin van Savoye; zie no. 4360, p. 706 en n. 1.
    22 - Marie de Hautefort (1616-1691).
    23 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    24 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    25 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    26 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    27 - Franz, vrijheer van Mercy, generaal in dienst van de keurvorst van Beieren.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]