eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    842

    4446. 1639 december 31. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Quas primas abs te accipiam literas, ex iis spero me cogniturum edi coepisse illa de Antichristo2, ut sequantur ea, quae jam habes de Fide et Operibus3 ac deinde quae mittam ad Decalogum4. Sum ad haec omnia publicanda et voti et promissi reus. Quod si tibi odium metuis, facile invenies aliquos a factionibus remotos, qui ista curent.

    Nulla res magis excitavit principum iras in eos, qui ab E.R. secessionem fecerunt, quam contumeliosissima nomina, quibus ab his illi producebantur, nihil etiam nunc magis obstat reducendae unitati, ad quam procurandam aequis modis omnes ex Christi praecepto et professione, quam in Symbolo facimus, obligamur et ad quam forte Turca5 nos impellet, qui nunc cummaxime Italiae imminet. Primum est amoliri ea, quae alteros prohibent ab audiendis placide alteris. Spero me adjutores reperturum. Certe laborare non desinam et immori etiam tam pulchrae cogitationi laetum erit conscientiae.

    Vale, frater optime, cum uxore6 et liberis7 et parentes8 nostros semper pacis christianae amantissimos saluta.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 31 Decembris fine anni 1639.

    More evenit, ut hoc ipso tempore tam Francorum, quam Hispaniae rex9 pontificem10 in ipsorum jura involantem ferre nequeant. In Hispania qui fuit nuntius11, taedio rerum mortuus est. Hic qui est12, aditur a nemine, adit neminem. Si pax nunc esset, sperarem concilium universale occidentis.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 890.
    2 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
    3 - Explicatio trium utilissimorum locorvm N. Testamenti: Capitis I Pauli ad Ephesios. Posterioris partis capitis II Iacobi, commatis IX [sic, pro: XIV] & sequentium. Capitis III Epistolæ I Ioannis. In quibus agitur de fide & operibvs. Amsterdami Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1109.
    4 - Explicatio Decalogi Vt Graece exstat, Et quomodo ad Decalogi locos Euangelica praecepta referantur. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1117.
    5 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    6 - Alida Graswinckel.
    7 - Voor hun namen zie men no. 4442.
    8 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    9 - Lodewijk XIII en Philips IV.
    10 - Urbanus VIII.
    11 - Lorenzo Campeggi.
    12 - Ranuccio Scotti.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]