eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4789. 1640 augustus 18. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Cum cuniculus sub ipsa ductus moenia periculum adferret urbi Atrebatum, die hujus mensis octavo magistratus urbis conditionum audiendarum causa ad exercitum misere. Sed cum plebs magistratibus discors obsides Gallos recusasset accipere et per ignes sui periculi significationem fecisset cardinali Hispano, postridie is cardinalis cum exercitu venit velut ad oppugnanda castra Gallica; verum cum contra eum adveniret Halerius, metuens ne inter duos exercitus clauderetur, recepit se. Ac sic omni spe adempta civitati perfectae pactiones decimoque die egresso, quod fuerat, praesidio Galli urbem introgressi sunt; cantatus hic et in aliis urbibus hymnus Te Deum cunctaque solita publicis gaudiis usurpata. Praefectura data Sampreulio2. Exiere ex urbe pedites mille sexcenti, quingenti equites; oppidanorum duo tantum, quorum alter praeses fuit tribunalis3. Ceteri mansere Galli posthac futuri salvis suis privilegiis. Praesidium nunc in urbe est sex centuriarum de praetorianis, sex cohortium, equitum DCCC. Sed decretum est arcem imponere urbi; ad eam rem fabri hinc eunt, curator operis erit Noyerius4.

    Nihil admodum firmi est in comitatu Atrebatum ita, ut is, si fortuna perget favere Gallis, brevi rediturus videatur ad antiqua imperia. Nam datus in feudum a rege Francorum5 fuerat anno 1198 possessusque a ducibus Burgundis ad Mariae6 tempora. Tunc enim rex Ludovicus XI7 feudum id masculae stirpis defectu et ob ministeria non praestita ad se reversum jure existimans urbem Atrebatum cepit anno 1477. Sed recepit eam maritus

    461

    Mariae caesar Maximilianus8; ex eoque in Austriacae domus possessione mansit urbs et comitatus, sub clientela tamen Francica regnique clientela desiit per pacem Madritiensem9, quae quidem pax, hanc rem quod attinet, confirmata est pacibus Cameraci, Cameracesio castello et Verbini factis10. Quod si rex11 mutatam armis conditionem nova pace contra illas veteres retinere poterit, erit id illi valde gloriosum.

    In urbe Taurinorum putatur panis defecturus fine Septembris. Placuit principi Thomae12 et civitati legatos quosdam tentandarum conditionum mittere ad viduam Sabaudicam13, quibus se adjunxit Argentonus14, juridicus regius in Gallico exercitu. Ea res an aliquem habitura sit successum, in ambiguo est. Interim Leganesius15 a Neapoli et aliunde VII auctus millibus novam parat Gallicorum castrorum oppugnationem literasque suorum consiliorum indices in globis, quas machinae ejaculantur trans Padum, in urbem mittit de victu interim diligenter sibi prospiciente Harcurtio16, ad quem profecti ex Delphinatu pedites quater mille octingenti, equites sexcenti, omnes banno ad id citati ex feudi jure, jam Alpes transierunt.

    Ex Germania audimus Glenium17 septem colligere cohortes, cum quibus obsidere velit Bingam primum, deinde Creutznacum; Hagenaviam a caesarianis tentatam infeliciter; Vinariensium CCC a Wolfio18 ad Urselam oppressos.

    Scripsi antehac19 ad Sublimitatem tuam de vi facta Possiaci in comitatum illustrissimi principis Caroli Gustavi20 et de querelis a me delatis ad regni Franciae cancellarium21. Postea Polhemius22, qui ibi vulneratus fuerat, cum suo commodo transegit, cum jam ante is mihi dixisset nullam spem esse juris obtinendi, quod testes audirentur soli, quorum res agebatur aut qui rei actae ignari essent, non ii, qui ab initio rem pervidissent rixae impermixti; cum autem audirem utique culpam in Suedos rejici, conquestus hac de re sum apud multos.

    Forte cum ea de re loquerer, adfuit mihi Maurerius23, qui quondam in Suedia fuit. Dixit se velle ea de re ad amicos in aulam scribere, ego vero ostendi me id pati posse, dum non scriberet quasi meo rogatu, qui officio meo satisfecissem re exposita cancellario dataque ei parte ex literis principis Caroli Gustavi, quae sufficere debuerant, ut regia auctoritas factum vindicaret; ille scripsit reversusque ad me ostendit clausas literas, quas dicebat ad cancellarium de ea re scriptas. Volebat autem eas literas a me accipi darique aut

    462

    mitti ad cancellarium. Dixi id me facere non posse, cum literae ad me missae non essent neque etiam scirem, quid eae continerent nullo earum mihi tradito, ut legatis fieri solet, exemplo; ipse si, quas sua sponte impetraverat, literas tradere vellet cancellario, me non impediturum gratiasque me agere ipsi pro bona voluntate. Ex eo ad me non rediit Maurerius. Suspicorque sicut in Suedos immerentes rejecta est culpa, ita quaeri obtentum, ne jus reddant, quasi ego in aliqua fuissem mora, quod ita se non habet. Si quid ultro judicet Sublimitas vestra eo in negotio faciendum, quanquam quae feci sufficiunt ad adimendam ipsis ignorantiae excusationem, faciam promptissime. Ceterum multa indicia animi in Suedos non bene affecti eorum, dico qui rebus praesunt, quotidie deprehendo eoque magis opto, ut Suediae fide prius bene liberata pax honesta contingat.

    Det Deus idemque, Excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem diu salvam ac sospitem praestet ejusque consilia prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 18 Augusti 1640.

     

    Literae, quas ex Anglia a D. vicecomite Scudamoriae24 accepi, componendae cum Scotis controversiae multam mihi spem faciunt.

    Postquam haec scripseram, ter ad me ventum est de negotio Possiacensi. Scriba cancellarii25 primum ut ad me venit dicens se literas ab aula accepisse, ut de illo facto diligens inquisitio fieret, voluit a me scire, quae nossem; dixi historiam. Rediit et, quia dixeram non auditos, qui rei notitiam haberent, voluit a me indiculum fieri eorum, qui testari possent. Dixi me facturum et cancellario, quia vellet, missurum. Venere ad me postea locum tenens criminalis hujus urbis, sub cujus jurisdictione est et Possiacum, ac procurator regius. Dixerunt se ab aliquo tempore nihil in hac re egisse, quod audirent rem transactam data pecunia ad XXX millia florenorum. Respondi de suo potuisse transigere Polhemium, non de re principis; me quidem non prohibuisse, quominus de suo faceret, quod vellet. Sed valde contemptam gentem Suedicam, quod, cum in alterum diem ibi mansisset princeps ita, ut et a Lutetia chirurgi venerint ad curanda familiae ejus vulnera, nemo loci magistratuum principem adierit; saltem ut ostenderent factum hoc sibi displicere. Post id viros summates laborasse, ut Polhemio satisfieret; ad me aut ad Suedorum quenquam venisse neminem. Scire me magno constitisse hanc insaniam Possiacenis et inter quos pecunia esset distributa. Me nihil velle aliud quam ne pro levi habeatur facta principi injuria.

    De indutiis per Germaniam faciendis rumores audio.

    Et Gallicus exercitus et ille cardinalis Hispani adhuc in collimitio manent.

    Genuensibus, Anglis, Batavis controversia incidit cum archiepiscopo Burdegalensi26, qui in praedam trahit illorum naves, quod merces in Hispaniam vehant. Dicitur Brezaeus27 apud Gades navibus Hispanicis damnum intulisse. Non potuit impedire archiepiscopus Burdegalensis, quin ad Finale multi appellerent Hispanorum.

    Dilectus facti in Austria locisque vicinis ad exercitum imperatoris pervenerunt. Baccheraci urbem cepere caesariani, qui Hermensteni sunt.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 640; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 65; gedeelt. gedr. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 255.
    2 - François de Jussac, sieur de Saint-Preuil.
    3 - Jean Le Bailli.
    4 - Bedoeld zal zijn de Franse staatssecretaris van oorlog François Sublet, seigneur de Noyers; zijn zoon Guillaume de Sublet had aan het beleg van Atrecht deelgenomen.
    5 - Philips II Augustus (1179-1223; geb. 1165). Zijn vrouw Isabella van Henegouwen († 1190) bracht in 1180 Artois als huwelijksgift in. In 1237 werd Artois in apanage gegeven aan hun tweede zoon, Robert, graaf van Artois. Eerst in 1369 kwam Artois, door het huwelijk van Margaretha van Male met Philips de Stoute, voor langere tijd aan het huis van Bourgondië.
    6 - Maria van Bourgondië (1457-1482), dochter van Karel de Stoute († 1477).
    7 - Lodewijk XI (1461-1483; geb. 1423).
    8 - Keizer Maximiliaan I (1493-1519; geb. 1459). Lodewijk XI moest de stad in 1479 weer aan hem afstaan, hetgeen werd bevestigd in het verdrag van Atrecht (1482). Margaretha van Oostenrijk (1480-1530), dochter van Maximiliaan I, bracht Artois bij haar verloving met de dauphin Karel VIII weer aan Frankrijk; na het verbreken van deze verloving in 1493 werd ook Artois weer teruggegeven, echter met behoud van de Franse soevereiniteit.
    9 - Bij de vrede van Madrid (1526), gesloten tussen Frans I (1515-1547; geb. 1494) en Karel V, moest ook de Franse soevereiniteit over Artois worden afgestaan.
    10 - Vrede van Cambrai (1529), zgn. Damesvrede, tussen Frans I en Karel V; vrede van Cateau Cambrésis (1559) tussen Hendrik II (1547-1559; geb. 1519) en Philips II; vrede van Vervins (1598) tussen Hendrik IV en Philips III.
    11 - Lodewijk XIII. In 1659 werd Atrecht bij de vrede van de Pyreneeën voorgoed Frans.
    12 - Tommaso Francesco van Savoye.
    13 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    14 - René de Voyer d'Argenson.
    15 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    16 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    17 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    18 - Wellicht betreft het hier de keizerlijke kolonel Wolff von Lodenwarth.
    19 - No. 4745 dd. 21 juli.
    20 - Karl Gustav, paltsgraaf van Zweibrücken, de latere koning Karel X van Zweden. Vgl. voor de genoemde kwestie Register i.v. Poissy.
    21 - Pierre Séguier.
    22 - Winand von Polhelm, agent van Hessen-Kassel.
    23 - Louis Aubéry du Maurier. Vgl. Grotius' verslag aan Karl Gustav in no. 4788.
    24 - John Scudamore, gewezen ordinarius Engels gezant in Parijs. De brief is vermoedelijk verloren gegaan.
    25 - Niet geïdentificeerd.
    26 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux; vgl. Sue (ed.), Corresp. d'Escoubleau II, p. 221, 223, 226.
    27 - Jean Armand de Maillé, hertog van Brezé. Hij had op 22 juli bij Cadiz slag geleverd; vgl. ibid., p. 241 n. 1.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]