eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    22

    5006. 1641 januari 12. Aan M. Mylonius.1

    Amplissime domine,

    Literas illas ab Upsalia non accepi.2 Quodsi accepissem, responsurus quamprimum fueram pro eo amore, quem semper exhibui viris literatis, quos inter Amplitudo vestra locum non obscurum obtinet; quae quod negotiis reginae nostrae arcanioribus tractandis admota est, de eo et mihi gaudeo, qui adiutorem me fidum firmumque habiturum confido, et Suediae gratulor, cuius plurimum refert rebus admoveri eos, qui et fide sunt egregia et rebus pares.

    Sicut vero hoc me delectat, ita commotus sum vehementer morte viri excellentissimi omnibus modis, domini archidapiferi,3 qui quam utilis fuerit regno, loquuntur omnes, et paucis verbis efficacissime exprimunt literae Amplitudinis vestrae.4 Mihi autem quam bene voluerit, testes habeo ipsius literas.5 Sed humana ferenda humanitus neque conquerendum de lege, ad quam nati sumus cum spe adipiscendae vitae melioris, si in hac officium facimus. Solatur me caeterorum regnum regentium6 vita ac commoda, ut spero, valetudo, praesertim magni D. cancellarii, cuius humeris pondus publicae rei tam feliciter innititur.

    Terra marique parari ea, quae aut tuendis domi finibus aut sustentandis per Germaniam exercitibus sunt necessaria, perlibens cognosco speroque abituram sine noxa illam a Borussa procellam. Hic quoque paratus non parvi fiunt, praecipue, ad iuvandos in Germania socios et ad fovendos Catalanorum motus. Italia adhuc quiescit.

    Deus optimus maximus conventus in Suedia instituti7 consilia prosperet neque hunc tantum annum, sed et sequentes omnes regno, rectoribus atque Amplitudini vestrae bene fortunet.

    Ampl. vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12 Ianuarii 1641.

     

    Scribere soleo ad magnum dominum cancellarium septimo quoque die. Spero recte pervenire literas.

    Galli, qui Catalanis auxilio iverant, ingentem cladem ad Tortosam accepere. Periclitatur nascens ibi libertas.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 664 no. 1466. Matthias Eriksson Mylonius Biörenklou (1607-1671), Zweeds staatsman en diplomaat, was in 1637-1640 professor eloquentiae te Uppsala geweest; sinds juni 1640 was hij secretaris ter kanselarij. Vgl. SBL IV, p. 465-472.
    2 - De brief ontbreekt.
    3 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna (†7 december 1640). Hij werd als rijksdrost opgevolgd door Per Brahe (no. 5204 n. 1).
    4 - Ontbreekt.
    5 - De brieven van Gabriel Gustavsson Oxenstierna aan Grotius ontbreken.
    6 - Jacob de la Gardie, Karl Karlsson Gyllenhielm, de rijkskanselier Axel Oxenstierna en Gabriel Bengtsson Oxenstierna.
    7 - Het betreft de rijksdag die tot eind januari 1641 te Stockholm werd gehouden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]