eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5204. [1641] juni 1. Aan P. Brahe.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Solent qui rempublicam amant ei gratulari, quoties tanto oneri pares ad eius gubernacula admoventur. Solent et sibi gratulari qui fautores suos ad magnam potentiam promotos vident. Ego de his apud Subl. tuam alterum faciam liberalius, alterum parcius.

    Cum enim fama primum nuntiante, deinde et conspectu noverim eum in ipsa esse amorem patriae, eam morum rerumque eius et externarum peritiam, eam integritatem, eas virtutes caeteras, quae ad tractandas non partium, sed totius regni habenas sufficiant, solvi Deo vota, quae nuncupaveram, cum primum locum in Suedia principem, id est archidapiferi, vacare intellexi. Aiunt poetae multo quam ante magis iactatam fluctibus Argo navem, postquam ab ea abierat Hercules, qui eam suo velut pondere retinebat.2 Sic et ego non dubitavi, quin sensura esset Suedia iacturam in morte magni et omnium amore dignissimi viri Gabrielis Oxensternii3 factam. Sed hunc dolorem mihi abstulit par successor. Reddita est caelo Suedico quinta zona, manui digitus quintus, sensus quintus corpori ac sicut vitalem animantibus circulum - praeter solem et lunam - quinque lustrant stellae,4 ita nunc rursum idem astrorum numerus Suediam illuminat vitamque ei aspirat. Lunae, et quidem crescenti, reginam nostram comparo. Solem dabit, ubi volet, Deus. Interim gaudeo rotis quatuor - quas etiam in Dei curru describit Ezechiel5 - suum redisse temonem.

    313

    Quodsi post tantas ac tam graves publice gaudendi causas aliquid concedi potest privatis affectibus, etiam hoc gaudeo mihi legationem in regno amplissimo pro regno amplissimo sustinenti eum rectorem fore, quem in minore fortuna fautorem sum expertus.

    Deus qui caetera quidem regna omnia, sed singulari quadam bonitate Suediam pridem gubernat, inter caetera prospera Sublimitati tuae, excellentissime et illustrissime domine, etiam hoc concedat, ut eius felicibus consiliis Suedia pacem reddat orbi christiano, ipsa autem non tam divitiis quam virtutibus artibusque omnibus perpetuo floreat.6

    Sublimitatis tuae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIII Maii aut I Iunii.

    Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino, domino Petro Brahe comiti, magno reginae regnique Suedici archidapifero etc.

    In dorso schreef Brahe: Grotii breff gratulatoria, leff. Ståckholm, den 24 Iun. 1641.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA, Skoklosters Bibl. no. 38. Eigenh. oorspr. Per Brahe (1602-1680), graaf van Visingsborg, was sinds 1630 Zweeds rijksraad. In 1634 werd hij toegevoegd aan Axel Oxenstierna, toen deze zich in Duitsland bevond, en in 1635 werd hij benoemd tot Zweeds goeverneur van Pruisen. Sedert 1637 was hij goeverneur van Finland. Op 24 april 1641 werd Brahe tot rijksdrost benoemd als opvolger van Gabriel Gustavsson Oxenstierna (†7 december 1640). Vgl. SBL V, p. 686-704. Grotius heeft Per Brahe in de jaren 1634-1635 persoonlijk ontmoet in Duitsland en hij zou zijn benoeming tot Zweeds ambassadeur gedeeltelijk aan Brahe te danken hebben. Zie supra no. 2398 (dl. VI); vgl. Grotius' bijdrage in Brahe's album amicorum, Hamburg dd. 5 mei 1634 (oude stijl?), hs. Uppsala, UB, Wallers autografensaml. Het bericht van Brahe's benoeming tot rijksdrost zal Grotius hebben bereikt via Petter Spiring Silvercrona; zie supra no. 5192.
    2 - Zie onder meer Apollonius Rhodius, Argonautica I, 531vv.
    3 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna; zie ook Grotius' consolatiebrief aan diens zoon, no. 5132.
    4 - Zie over de vijf hemelse zones en de vijf planeten Aratus, Phaenomena, 454-461, 462-558. Vgl. Grotius' Syntagma Arataeorum (BG no. 413), Notae ad loc. (p. 8-12). Er wordt natuurlijk gezinspeeld op de vijf rijksregenten.
    5 - Ezechiel 1:15-21; 10:9-17.
    6 - Hier volgt in het hs. een overbodig: Lutetiae.