Excellentissime princeps,
Propensum animum Celsitudinis tuae erga rem Suedicam laudo atque exosculor eique tribuo quicquid honoris a Celsitudine tua ad me pervenit. Deum precor, tantis ingenii morumque dotibus ditata indoles magis magisque surgat et aliquando speratos a se fructus Suediae regno possit edere.
Felicia nobis omnia inde nuntiantur praeter mortem D. archidapiferi2 omnibus luctuosam. Deus caeteros eius domus diu bono Suediae incolumes florentesque servet.
Princeps Carolus Gustavus Palatinus cum bonis, ut audimus, copiis it facturus militiae suae rudimenta in Pomeraniae partibus. Marescallus Bannerius Erfordiae est et videtur Franconiam petere, si quis forte is qui Ratisbonae est conventus sua opera indigeat.
Deus et hunc et sequentes annos prosperet reginae nostrae regnoque Suedico, toti domui Palatinae ac nominatim Celsitudini tuae.
Celsitudini tuae obsequentissimus addictissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Ianuarii 1641.