Ill.ssme domine legate,
De constanti meo affectu iudicet Excell.tia v.tra, quando in mentem venit, ut anno praeterito ab extrema fere Italia, nuper e Gothia pene ultima ei officia studiaque mea obtulerim.2 Et quamdiu sollicitus sim bonae apud Excell.tiam v.tram memoriae, adhuc iam videat. Si quid merui, id solum me meruisse optaverim, quod credat Ex.tia v.a me eius iam diu esse devotissimum et huius in aeternum forsan distantiae impatientissimum. Exinde quoque colligat Excell.tia v.a, quantum meum sit desiderium animi, in quacunque fuerit occasione digne demonstrandi. Saepius idem ardor me movit ad calamum, toties retinuit verecundia, ne ego privatus amplissimum legatum et virum omnium doctissimum importunitate mea offenderem.
337
Quod si de Ex.tiae vestrae gratia nullum superfuisset dubium, non semel et iterum, sed quoties quantumque placere ratus scripsissem.Nondum reliqui Musas, ut solent mei pares. Sed neque officium accepi, ut solent illi statim accipere.3 Sit hoc aut adversae fortunae aut ob defectus proprios: sic contentus sum, ut nihil unquam ambiam. Rudis ingenii difficultatem non vici neque gravi sanguine et in crassissimo hoc aere superaturum m(e) spero. Sufficiat una mihi laus constanter amavisse litteras et litteratos et horum si licet fateri principem, quem titulum etiam mea natio Ex.tiae v.ae attribuit. Itaque veluti civis in literatorum hac republica sub Ex.tiae v.trae patrocinio protectum ultra omnia cupio.
Offero adhuc exigua mea obsequia, sed quot quantaque esse unquam possunt neque qui[c]quam mihi accidere posse gratius credo neque fieri honestius quam si epistola E.tiae v.trae adhuc dignus fierem semel; at longe foret illa iucundissima, si aliquid iniungeret.
Obsequerer libentissimo promptissimoque animo, uti sum, ill.ssme domine legate,
ad mandata quaevis E.ae v.trae obsequentissimus
Gustavus Rosenhane.
Holmiae, 29 Mai 1641.
Adres: A monsieur monsieur Hugues de Grot, ambassadeur ordinaire de Suède vers le roy très-chrestien, présentement à Paris. 13s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Iulii.