Excellentissime legate,
Recordor saepe, quod, cum Parisiis Excellentiae tuae valedicerem, ultro protestata est haut sibi fore ingratum, si quid de itineris mei successu nuntiaverim.
Sed hactenus semper veritus sum, ne fastidii aliquid afferrent literae, cum nihil aliud novi aut dignum habeant, quod Excellentia tua tot negotiis occupata legat.
Tandem nec ingratitudinis culpam evitari ratus sum, si inumeris favoribus ac singulari benignitati Excellentiae tuae aliquo officio non respondeo.
Igitur si quid agi Romae scivissem, quod Excellentiam tuam latet, quantum id ad meam notitiam venit, diligenter perscriberem.
Pauci dies sunt, quod seculare festum Iesuvitarum2 celebrabatur idque triduo magna hominum frequentia in templo Farnesiano continuatum.
Primo die novendecim cardinales adfuere cum inter officium missae, quod vicegerens peregit, doctissima habita est oratio. Argumentum erat summa rerum gestarum ordinis et laudum et conatuum. Ego equidem obstupui. Supra portam ingentibus caracteribus talis inscriptio legebatur: tibi rex seculorum maxime minima societas iesu. seculum suum in illuminatione vultus tui grata reponit atque renovat.
Vespera huius diei ignes per totam urbem visi sunt atque etiam ante portas legatorum Galliae3 et Hispaniae4 etc. ipsi patres iesuvitae tecta et turrim sui templi lucernis ita oppleverunt, ut quis ignescere omnia diceret. Ceterum solemnitas festi Sancti Michaelis5 et coronationis papae6 solito facta; nisi quod sacellum in Monte Cabellino habitum infirmitate Sanctitatis suae non admittente, ut in Sancti Petri templo haberetur.
Postremo Excellentiae tuae obnixe supplicatum velim, ut favere mihi non desinet. Iam olim incomparabili doctrinae7 Excellentiae tuae, et rarissimis virtutibus tantum me obstrictum sentio, ut vita suppetente quodcumque facere potero,
645
quo Excellentiae tuae inserviisse dicar, nihil me omissurum, quin sim, Excellentissime legate,Excellentiae tuae obsequentissimus servitor
G. Rosenhane.
Romae die 4 octobris Anno 1639.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. le 9 de Nov.