Nobilissime domine,
Pergratum mihi est, quod tot magnorum virorum, tot urbium, tot terrarum conspectus memoriam nostri Nobilitati vestrae non excusserit. Me autem negotia nunquam ita oppriment, ut meorum, qui me amant, obliviscar.
Spectaculum illud, quo completa jesuitici seculi periodus signata est, video fuisse magnificum dignumque societatis propero cursu ad tanta incrementa per-
729
ductae opulentia etiam regum legatis in illorum honore certantibus. Fatendum est nullam esse sodalitatem, quae intra illud aevi spatium tam multa ingenia eruditione et eloquentia et rebus actis illustria produxerit.Pontifex2 vero ipse dignus est, cui vita longa optetur, minime, ut nonnulli ante eum, servus Hispanorum, praeterea egregiis artibus etiam poetica laude florens3.
Si viderit Nobilitas vestra Romae Naudaeum4 et Bouchartum5, Bononiae autem Ryxium6, viros omnes eruditos mihique caros, velim eos a me quam amicissime salutari. Si qua vero in re Nobilitati vestrae gratum aliquid facere potero, promptissime arripiam occasionem, interim omnia ei precans felicia.
Tuus toto animo
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Novembris 1639.