Vir amplissime,
Multum me semper delectavit, nobilissime Reigersbergi, tuus in me amor, cujus testimonia tum alia habeo multa tum recens ex literis quas jam nunc accipio 13 scriptas Ianuarii2 ex urbe diu terrarum principe, nunc etiam vim ingenii ac sollertiae de eo principatu multum retinente. Literas abs te Roma nullas accepi hactenus.
Alioqui is meus mos est, ut omnibus amicorum literis respondeam quanto magis id officium redditurus tuis, quem semper amavi plurimum non tantum ut propinquo mihi junctum vinculo affinitatis, verum insuper ob spem, quam de indole tua concepi semper maximam.
Gaudeo multum in notitiam te pervenisse philosophorum et mathematicorum maximi D. Galilaei3, cujus in oculis - invasit enim eos coecitas - majorem jacturam fecit genus humanum quam ut sentiri ejus magnitudo, nisi a paucis, sicut oportet, talia ingenia aestimantibus possit.
98
Ipsa, ni fallor, rerum natura pulcherrimum Dei opus dolet tanto se carere spectatore et publicatore ipsius arcanorum, sed haec ut humana omnia ferenda sunt humane.
Quae de rebus Italiae significas, diligentiam mihi tuam probant eoque magis quod eorum praecipua aliunde etiam fidis satis auctoribus mihi nuntiantur. Demereberis me, si a talium peritis audita et saepe et copiose ad me scribas.
De pace Suedica cum imperatore4 nihildum confectum est. Legati in Germania nostri5 aures praebent comiti Curtio6, vicecancellario imperatoris ad pacem invitanti Gallis federis jam pridem inchoati consummationem petentibus, Anglis novum fedus proponentibus.
Quid ni cum et Tartarorum legati septem7 auditi nuper sint Stockholmiae, quanta vix credi possint equitum millia in usum regni Suedici offerentes, quo tempore etiam a Transsilvania, Pomerania, Hassia legati8 eodem venerant.
Nocet armis nostris hyems infensa hoc anno et illis locis nunquam lenis, quae et flumina pervia fecit hostibus et nobis e Suedia in Pomeraniam praeclusit adstrictum mare. Quid futurum sit, ita ambigua est conjectatio, ut nemo adhuc rerum peritus facile inveniat, quorsum inclinet judicationem.
Si adhuc Romae es, cum has meas accipis, rogo D. Puteanum9 et D. Holstenium10 meo salutes nomine; et Bononiam si veneris, D. Iustum Rijckium11 et si qui alii intra mare superum et inferum vivunt nostri memores.
Vale.
Tui amantissimus
H. Grotius.
19 Feb. ex Cal. Romano 1638.