eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5270. 1641 juli 11. Van I. Jasky.1

    Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,

    Non mirum est altum iam esse silentium de pace, cum discordiae illae per diversitatem religionum et alia nova intervenientia foveantur et quotidie augeantur. Damnum, quod rex Hispaniae in rebellione Cataloniae, Portugaliae et, ut iam fama fert, Arragoniae sentit, irreconciliabiles causabitur inimicitias, quas non prius deponet quam cum de monarchia universali adipiscenda desperabit. Credo iam adesse periodum monarchiae Hispanicae et, quae vix ultra crescere poterat, iam ruere incipit. Cui nunquam occidebat sol, is iam contentus esse cogetur quibusdam regionibus, quas sol meridionalis illustrat. Prudentissime Portugalenses in India cum Batavis inducias decennales et libertatem commerciorum exclusis Hispanis pepegerunt.2 Nec parum afficiet Hispanos occupatio Airiae, porta[e] Flandriae.

    Dimisimus nuper legatum Turcicum,3 qui ex Hollandia huc appulerat et per quinque fere septimanas literas liberi transitus a regia Maiestate expectarat, quibus tandem impetratis abiit. Nihil adhuc certi de irruptione Turcica habem(us). Certum quidem est Turcas Danubium traiecisse, sed non(dum) fines Poloniae attigerunt nec quicquam contra Poloniam (agi)tarunt; ita adhuc intra spem et metum haeremus (et) interim generalis noster Koniecpolscius4 fines Poloniae (exer)citu 20 millium tuetur.

    Internuncius Sueticus, dominus Axson,5 optime exceptus est ab electore Brandenburgico, (quod) quidam felicem tractationis induciarum vel neutralitatis augu(r)a(ntur) exitum. Et haud dubie Suecorum et electoris Brandenburgici (commo)do fieret, si reconciliarentur.

    Sed divinae voluntati haec (sunt) mittendae, cuius protectioni Excell. vestram cum tota familia (ego) quam diligentissime commendo.

    Excell. vestrae obsequentissimus
    Israel Köhne dictus Jasky mp.

    Dantisci, 11 Iulii a.o 1641.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Aug.

    Notes



    1 - Hs. Utrecht, RA Prov., Arch. van Boetzelaer no. 1057. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 5312.
    2 - Het verdrag tussen Portugal en de Republiek was op 12 juni 1641 te Den Haag gesloten.
    3 - Mustafa chiaus (no. 5009 n. 11).
    4 - Stanislas Koniecpolski.
    5 - Axel Åkesson Natt och Dag; vgl. no. 5228 en n. 10. Op 24 juli 1641 sloot Brandenburg een wapenstilstandsverdrag met Zweden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]