Frater optime,
Tandem, tandem, spero opus,2 quod te nosque non parum torsit, ex animi tui sententia proditurum. Nam errata recudit Blavius et indicem ex tuis schediis [sic] correctum ad ipsum iterum mittimus, ut recudat. Rogavit nos Blavius, an non aliqua indicis errata reliquis erratis subiungi possint. Ego maiora cum minoribus componens pauca invenio folia, quae non debeant recudi, de quibus ipsum monui. Interea bene feceris, si exemplaria, quae Parisios afferentur, iubeas supprimi, donec correctior index et errata ab ultima manu illuc mittantur. Sed de his omnibus hodie ad te et ad Blavium scribit Vergoesius,3 qui profecto fidelem in hac re navavit operam. Exemplaria in Magnam Britanniam iam diu missa sunt. Hic nihil adhuc divenditur, donec omnia sint correcta.
Locus iste, quem libris de Iure belli et pacis4 vis subiungi, profecto est elegans. Auctoris, qui postrema mandata S.ti Ludovici, regis Francorum, ad filium suum scripto prodiderit, nomen non indicas, ut a curiosis lectoribus locus inspici possit. Epigrammati in Camerarium Graeco5 lemma non addidisti et incidere in scripturam liturae, quare repetas rogo.
497
Princeps6 ultima Augusti Dordracum cum copiis praetervectus iam Zelandiam aut adiacentia loca tenet. Quid exinde futurum sit, videbimus.
Mortem cardinalis Hispani7 quidam hic pro certa habent, sed celari putant, ne Gallis ea occasione crescat animus, Belgis vero cadat. Utinam Flandri per haec rerum momenta se in libertatem vindicent, foret ea proclivis ad pacem via. Satis diu arma armis contraria sumus experti.
In causa Bergensi8 rogo, cogites quae ex Neostadio c. 41 Introductionis ad iurisprudentiam Hollandicam scripsisti,9 deficientibus fratribus et sororibus eorumque liberis matrem de iure asdonico succedere, quod in ea causa locum habet, cum nulli sint fratres vel sorores ultimi possessoris10 eorumve liberi, sed tantum descendentes ex avunculis - ni fallor - magnis, qui sexto sunt gradu, quo casu cur mater11 eiusdem gradus masculum12 non excludat, non video. Maior est enim praerogativa generationis cum affinitate coniunctae quam sexus masculini.
Plura iam non addam. Vale cum uxore et liberis et a nobis omnibus salve.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, IX Septembris 1641.
Adres: A monsieur monsieur l'ambassadeur de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Sept.
En in dorso: 9 Sept. 1641 W. de Groot.