637
Excellentissime et illustrissime domine,
Ita minuitur post mortem maxime cardinalis Hispani2 is, qui ad Airam est, exercitus partim diffugiis ex deficiente stipendio et caro commeatu, partim morbis, qui per autumnum deesse non solent, ita etiam amnium eluvie opera labefactantur, ut speret rex ea posse perrumpi, ideoque iussit et militem et vicinam nobilitatem parare se itineri, equis autem frumentum imponi. Eius rei eventus bonus speratur.
Batavi hoc anno regi non satisfecerunt pro magnis pecuniis opera levi.
Ad Hohentvilam octo sunt hostium millia. Videtur mihi is loci situs, ut capi non possit sine proditione. Quod si capitur, in manifesto periculo erunt caetera ad utramque Rheni ripam, praecipue cum Helvetiorum pontificii apertius quam antehac dent se Hispanis, qui ipsis e Mediolano omnia promittunt necessaria, si cum Tigurinis et aliis Helvetiis protestantibus inimicitiae ipsis sumendae sint; quam ad rem semina praebet calidus pontificiorum labor pro episcopo Basileae3 et pro comitatu Burgundiae, ni obtineant quod velint, etiam militem e Gallia revocare parantium.
Dux Carolus4 et militem et machinas a Theodonisvilla missas remisit nequedum ullum obsidere voluit oppidum, quod rex Galliae teneat, pacta iterum tentans. Inter eius tamen et Gallicos milites pugnatur quotidie. Ipse Sarbruccae est, militi autem suo hyberna sumsit in agro Treverensi, Palatino et Nassavio. Granseius5 non longe a Meti militem habet suum.
Hispani, qui nunc mari isto potiuntur, per Rosarum portum tam in Perpinianum quam in Salsam commeatus intulere. Leridam et Bellaquerium6 premunt.
In locum, quem vacuum fecit mors cardinalis Hispani, fama destinat successorem Leopoldum archiducem aut principem Casimirum aut principem Thomam.7 Interim Belgicae praefecturam exemplo antehac rebus Hispanicis infelice septemviri administrant, in quibus archiepiscopus Machliniae, Melos, Rosa, Cantelmus, Fontanus.8 Augentur urbium praesidia, agrum populatur miles. Qui ad Hohentvilam sunt, exspectant Mercium9 et Croatas et e Tiroli fossores.
In Britanniis videntur res omnes vergere ad bellum civile rege in Scotia, regina apud Anglos paene captivis, per Angliam plebe et nobilitate super re episcoporum dissentientibus, in Hybernia pontificiis ad res novas se erigentibus. Haec cum imperatorem Bavarumque non lateant, facilis inde coniectura est, quantilla legationis Anglicae10 ibi futura sit auctoritas.
Manet in Italia bellum contra Parmensem,11 cui non bene velle Hispanum et hoc indicio est, quod pontificii Helvetii militem legere Parmensi apud se nolunt concedere.
Deus [etc.]
Lutetiae, XIII/XXIII Novembris MDCXLI.
638
Dux Parmensis etiam apud Venetos militem reperire non potuit. Dicitur aptare se voluntati papae, abducere militem, creditoribus satisfacere. Inter Venetos et Turcas hostilia rursum coepta per Dalmatiam caesis Turcis quibusdam agrum Veneti iuris populantibus. In Casale illati novi commeatus. Cardinalis Sabaudus recepit S. Stephanum, Pagiettum, Pernam.12 Nunc hiberna quaerunt Galli apud Chivasium, Hispani apud Alexandriam.
Dux Carolus ad Bavarum ivit. Comitatenses Burgundi cepere arcem Rupisfortis et oppidulum Savagiam.13
Bona et ecclesiastici reditus, qui ducis Guisii fuere, in multos distribuuntur. Rex vestem mutat ob mortem cardinalis Hispani.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Airae liberatio tentatur. Rex Batavis irascitur, quod non satisfecerint stipendiis magnis acceptis. Hispanorum artes ad excitanda dissidia inter pontificios et protestantes Helvetios. Caroli incertus animus. Candidati ad gubernationem Belgii Hispanici. Anglica. Parmensis submissio pontifici facta. Rex mortem cardinalis Hispani lugubri veste excipit.