76
Vir eximie,
Legi, qua soleo tua omnia, cum voluptate atque etiam admiratione panegyricum dictum eminentissimo cardinalium et ducum illustrissimo.2 Multi iam se in tam benigna materia exercuere, nemo maiore spiritu, plane ut ille vir magnus nec cuilibet dicendus hanc demum agniturus sit sui imaginem veriorem quam illa est satis feliciter facta partis in oculos venientis, quae poematis tui accessio est. Satis tua te opera monstrabunt, sed tamen mea etiam tibi praeconia non deerunt.
Gaudeo lecta abs te quae de sacris scripsimus recteque introspectam mentem meam, quae eo tendit ut sedatis seditionum flabris vera pietas simul cum pace christiana redeat. Quae nostrum seculum sevit ulcera, tractari, ni fallor, leniore manu non debuere. Tibi nihil talium dici opus, qui quae ex usu sunt publico per te intelligis et alios eorum intelligentes facis. Diu te fruatur Amsteldamum, diu omnis generis literae, et severiores, quas nunquam defugi, et suaviores istae, quas nunc quoque amare non desino,
tuae Claritudini studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Februarii anni 1642.
Negotium Lotiorum3 serio commendavi, tum ipse, tum per amicos.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Viro rarae eruditionis Caspari Barlaeo professori.
In de marge van de copie te Rotterdam: Barleo.