eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5615. 1642 februari 22. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Rex postquam Lugdunum venit,2 et militem et quae ad comitatum ipsius sunt necessaria praemisit Narbonem. Et sane res Gallorum tam per Catalaniam quam per tractum Ruscinonensem et grandis et celeris auxilii indigent. Nam et Elnam et alia quaedam loca periisse Gallis audimus. Duo millia equitum ducis Caroli, quae ad Mosellam tenuere, et Gillo Hasius cum illis copiis, quae Hohentwilam obsederant, eunt ut Hatzfeldium sustentent.

    Papam graviter aegrotasse certum est. Addunt quidam emotam ei et mentem. Sunt tamen rumores hic, qui et restitutam valetudinem nuntiant et augeri ab eo copias. In ducem Parmensem excommunicatio publicata est. Misit ad eum aliquem cum arcanis mandatis praefectus regni Neapolitani. Galli in Italia muniunt Mentonum, qui locus a Nicaea maritima non procul ad principem Monaeci3 pertinuit. Contra autem Hispani in eadem ora muniunt Finale et Villam Francam. Et in Nicaeam venere a Neapoli milites quingenti cum rebus ad bellum necessariis. Qui vero in Casali sunt Galli irrita in Mortaram tentamenta habuere. In Pedemontana regione non videntur exercitus prodituri ante mensem Maium.

    Hohentwilae munimenta reparat augetque praefectus et cisternas aqua implet metuens novi obsidii. Caesariani vero imperatoris subditos de vicinis locis detrahunt, ne inde tributa Hohentwilam veniant. Hispani, qui in Lucemburgico sunt,4 venientes a Meti commeatus intercepere. Marchio Breszaeus Rupellae classem parat ituram in Hispaniae oras. Rex autem in belli usus decem milliones secum fert. Duae cohortes sive regimenta Diepae imponuntur navibus, incertum an ut comitis Guebriani copias augeant, an vero subventurae regi Britanniae, qui Porthmutum et portum Hillae5 per fidos praefectos tenere adhuc creditur.

    105

    Savedra Hispaniae legatus a Mediolano in Helvetios rediit plenamque potestatem habere se dicit de negotio comitatus Burgundici. Sed cum Comitatenses illi praesidium ab Helvetiis Galliae federatis accipere nolint, aegre poterit inveniri ratio eos ponendi in pace et dicitur rex Galliae cum quibusdam eorum locorum hominibus arcana habuisse consilia, quae non successerunt. Turcae Aulonem in Dalmatia muniunt. Conventum de pace qui Galliam gubernant, quantum possunt, morantur.

    Ego Deum precor ut eam det bonam, etc.

    Lutetiae, XII/XXII Februarii 1642.

     

    Audimus Turcas Asaci obsidionem plane dereliquisse; classem ex illis locis Constantinopolim reverti; sedatas [quae] cum Persa ortae erant novas controversias. In his, quae hic de Anglis publicantur, parlamentarii multum accusantur, tum quod invadant iura vetera regum, tum quod presbyteros catholico-romanos morte puniant.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Continuatum iter regis Narbonam versus. Papae morbus et in Parmensem excommunicatio. Italica. Tractatus de neutralitate comitatus Burgundiae concedenda. Anglica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 66; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 184 no. 416. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 140.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 22 februari 1642 (no. 5614).
    3 - Prins Onorato II Grimaldi van Monaco had in het najaar van 1641 een Frans garnizoen in zijn stad toegelaten.
    4 - Vermoedelijk gaat het hier om soldaten uit het leger van Johan van Beck, militair gouverneur van Luxemburg.
    5 - De haven van Hull.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]