eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5616. 1642 februari 22. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Quo magis res Angliae, Scotiae, Hiberniae intueor, eo magis metuo ne cruentos habeant exitus, quos Deus clementer avertat. Valde autem doleo, quod ad tot alia infortunia principis electoris2 accesserit offensa parlamentariorum. Hic Diepae3 duae cohortes sive regimenta imponuntur navibus, dubia suspicione, ituraene sint ad comitem Guebrianum an ad Britanniae regem, qui Porthmutum et alia quaedam loca maritima per fidos homines tenere etiamnum creditur. Hoc quidem certum est, regi Britanniae opem Galliae non defuturam, si de regis Britanniae arctiore cum Hispano amicitia opinio regi Galliae demi posset. Nam reginae multum hic favetur, tum quod soror est regis Galliae, tum quod exosa creditur ob solam religionem, cuius libertas ipsi ex pactis nuptialibus debetur. Quare videamus, ecquid ad haec mala levamenti adferre possit Batavorum labor.

    Hohentwilam praefectus4 diligenter reficit et cisternas aqua implet, si quod forte novum obsidium immineat. Imperator autem subditos suos, qui in vicinis sunt locis, migrare iussit, ne Hohentwila ipsorum tributis adiuvetur. Rhaetorum conventus nullo operae pretio facto discessit deliberationibus in aliud tempus dilatis. Ad Helvetios autem a Mediolano venit Savedra dicitque habere se mandata super pacando Burgundiae comitatu. Sed cum Burgundi illi praesidium ab Helvetiis Galliae federatis recipere nolint, rex Galliae fortunam belli etiam illic tentare praeoptabit et dicitur cum praefectis illorum locorum arcana quaedam habuisse consilia, sed sine eventu. Rex ipse postquam Lugdunum venit, militem aliaque praemisit ad Narbonam diciturque habere pecuniae belli usui decem milliones. Res certe in Ruscinonensi tractu et Catalania praesenti auxilio opus habent. Nam et Elnam et alia quaedam loca ibi Gallis periisse intelligimus camposque ab hoste teneri. Mare ut hosti eripiat, marchio Bressaeus classem Rupellae colligit.

    106

    In Italia pontifex aegrotavit etiam mente nonnihil emota, ut aiunt. Nunc quo in loco sit eius valetudo, nuntii exspectantur. Augetur interim pontificis exercitus et excommunicatio contra Parmensem publicata est more Romanae aulae profanis sacra miscentis. Sed ad Parmensem a praefecto Neapolitano venit monachus cum occultissimis mandatis. In Pedemontanis locis exercitus non putantur prodituri ante Maium mensem. Interim qui in Casali sunt Mortaram capturos frustra se speravere. In Nicaeam maritimam venere quingenti milites a Neapoli cum rebus necessariis. Montonum [sic] autem locum, qui ad principem Monaeci pertinuit, non longe a Nicaea, Galli muniunt; contra vero Hispani et Finale et Villam Francam.

    Rhaetorum conventus nulla re acta super Feldkirchanis5 pactis discessit. A duce Carolo bis mille equites, praeterea Gillo Hasius cum iis copiis, quae ad Hohentwilam fuere, eunt exempturi periculo Hatzfeldium. Qui autem in Lucemburgico hyberna habent Hispani, commeatus quosdam a Meti venientes intercepere.

    Qui Galliae res gubernant, de pace conventui quascunque poterunt interponent moras.6 Americanae, quae in Batavis est, Societatis res tum in Africa, tum in Brasilea bene procedere video. Sed fieri non potest, quin hoc ipso gravissime commoveantur Portugallorum animi, qui exuto in Castellanos obsequio a Batavis tutos se fore putarunt.7 Turcae Aulonem in Dalmatia muniunt diligenter.

    Deum rogo, ut illustrem Dominationem vestram cum coniuge8 omnique domo sospitet et nobilissimum filium feliciter reducem parentibus sistat,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 22 Februarii 1642.

     

    Naves duae longae tempestatibus concussae venere in potestatem Gallorum qui in Ruscinonensi tractu sunt. Caeterae pervenere in portum Rosae. Audimus Asaci obsidionem a Turcis derelictam, classem quae in illis locis fuit redire Constantinopolim; cum Persa fuisse controversias, sed sedatas.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 1 Martii 1642.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 704 no. 1555. Ook afschriften in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 321, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 277, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 320.
    2 - Karl Ludwig van de Palts, voor wiens politieke toekomst bij de leden van het Engelse Parlement geen belangstelling meer bestond.
    3 - In de copieboeken verbasterd tot ‘Frisolupae’.
    4 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 22 februari 1642 (nos. 5614 en 5615).
    5 - In de Epist.: ‘Alskirchanis’.
    6 - Op 25 maart zouden in Munster en Osnabrück de vredesbesprekingen moeten beginnen.
    7 - In Brazilië en Angola hielden de Portugezen noch de Hollanders rekening met het op 12 juni 1641 totstandgekomen verdrag tussen de twee landen.
    8 - Anna Maria Modesta Pastor (1580 - † te Groningen op 23 juli 1642) en hun zoon Joachim IV Camerarius (Schutte, Repertorium II, p. 488-491).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]