142
Nobilissime domine,
Quo provectior aetate ac proinde morti propior fio, eo magis debere me Deo hoc ministerium sentio, ut, quae per omnem vitam didici ad pacem christianorum facientia, ea communicem posteris non sine spe futurum, ut olim exsistant qui meis aliorumque monitis utantur ad sananda dissidia illa quae tot bellis materiam aut alimentum praebuere. Quae episcopo Romano tribui,2 eadem ei tribuit Melanchthon. Nec quicquam dixi quod non apertissimum fiat ex historiis, etiam trium primorum et optimorum saeculorum, ut videre licet ex libro quem nuper de Primatu in ecclesia edidit David Blondellus, minister in his locis inter eos, qui se reformatos vocant.3 Serio autem Deum precor, ut talem det papam, qui officium suum recte faciat et quae emendanda sunt emendet. Quodsi ego ea scribens, quae et vera et utilia sentio, non omnibus placeo, minus id mirabitur qui norit Philippum Plessaeum Mornaeum, cum maximos a rege Galliae honores haberet, plurima scripsisse quae regis religionem valde laederent neque tamen ea de re negotium ei factum.4 Prodiit interim hic mea cura Confessio Augustana,5 de qua video episcopos et doctores qui hic sunt benigne sentire.
Deus pacis et regibus et episcopis ea aspiret, quae pacis sunt, mihique det ut in eius gazophylacium6 meum quadrantem possim conferre.
Maneo vero, nobilissime domine,
Nobilitati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XII/XXII Martii 1642.
Si quis velit ad me mittere liturgiam quae in usu est Suediae, Latino sermone, gratum erit munus.
Adres: A monsieur/monsieur Rosenhan, gentilhomme suedois.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.