eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5703. 1642 mei 3. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Marescallus Hornius2 viso Brisaco, Benfeldio, Colmaria, Geneva, Lugduno ivit visurus regem. Rex autem Narbone profectus est XXIIo Aprilis mensis die ad castra Milleraii. Consilium ei esse dicitur non obsidere Rosas, quod is locus et multo milite teneatur et faciles advectiones habeat mare ibi tenente Hispano, dum Gallica classis Brestae ventos exspectat, sed Perpiniani urbem, ut ea capta rex in Galliam redeat, arcem autem expugnatu difficilem relinquat Schombergio claudendam undique, ut fames ei fiat, Mileraio ad thermas ituro ad curandam valetudinem.

    Sed dum in illas partes trahuntur potissimae regni vires, Melos interim tempus habuit ad Basseam ita muniendi sua castra, quae XXV non minus militum millibus et magna munitorum manu defenduntur, ut Harcurtius et Guichius, postquam eo pariter accesserant, ea desperarint posse perrumpi. Itaque retro cessere hic Bapalmam, ille Peronam versus, primum ut vigilent, ne quid novi mali in Galliam importet ex Hainavia Beckius, qui ibi militem collegit, deinde ut ipsi contra obsidionem aliquam moliantur, puta Bethunae.

    Quinque illa Brittonum millia iam vela in Batavos fecere, quo et Montauserius profectus est, ut illos ad Guebrianum ducat. Erlachius, si ei detur copiarum quantum satis est, obsidere velit Offenburgum.

    Princeps Thomas iterum Gallos decepit acceptaque a Mediolano pecunia ex Eporedia3 ad aliquos bellicos conatus produxit militem. Dux autem Bulionius praemisso milite tandem et ipse Alpes transgreditur. Qui in Catalania res gerit Motta Odincurtius, incertum est Tortosamne sit obsessurus an invasurus Arragoniam.

    Cardinalis Riceliacus melius quidem valere dicitur, sed nondum prodit in publicum. Regina praeceptum accepit eundi ad Fontem Bellaqueum et relinquendi liberos suos ad Sancti Germani; sed cunctatur parere, donec rex ipse sua manu ad ipsam ea de re scripserit.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, regno Suedico, reginae ac tuae Sublimitati, et per eos christianis omnibus bene faciat,

    tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIV Aprilis/III Maii 1642.

    210

    Ducis Caroli milites cepere arcem Basiliacam inter Metim et Virodunum. At qui Viroduni in praesidio sunt, inde egressi circa finem Lucemburgicum Croatas non paucos ceciderunt. Cum rex in Paschate strumosos contingeret, fuere inter eos etiam Castellani e praesidio Perpiniani cum praefecti sui permissu, qui deinde ad suos rediere.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Hornii ad regem iter, huius vero ad Milleraii in Ruscinonensi comitatu castra. Consilia ulteriora executioni in illis locis mandanda. Belgicae expeditiones. Italica. Regina mandatis regia manu non signatis parere recusat. Hispani quoque strumosi a rege tacti.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 78; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 197 no. 426. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 158.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 3 mei 1642 (no. 5702).
    3 - Ivrea in Piemonte.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]