eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5741. 1642 juni 7. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cardinalis Riceliacus,2 quod Narbonensis urbis aerem minus sibi propitium putaret, in villam quandam non longe a Besenato portari se fecit. Sed novae semper enascentes vomicae lentam magis mortem quam bonam valetudinem promittunt. Quodsi et rediret valetudo, occasione tamen morbi ita usi sunt ii, qui nimiam eius autoritatem credidere, ut quod negotia attinet pro mortuo habeatur. Rex ad eum visendum non mittit amplius.

    Sanctimarcius, Sirmundus, poenitentiarius regis, medicus Bouvarsius palam de revocanda regina matre sermones habent.3 Onerabit cardinalem et comitis Guichii clades, quem cardinalis iuvenem et belli rudem, sed consanguineum suum exercitui praefecerat.4 Regina regis uxor ad Sancti Germani apud liberos manet, quanquam cardinalis per Eguilloniam ei suaserat, ut regis literis pareret. Eas literas cardinalis scribi fecerat, quo tempore rex non sine periculo aegrotabat, quo si rex vita excessisset, volebat scilicet cardinalis, sicut regios exercitus et pecunias per clientes suos detinet, ita etiam regis liberos habere in sua potestate et eis in arce Silvae Vicennensis custodes, quibus fideret, dare. Rex autem sivit illum quae vellet dictare, ut hoc magis consilia eius detegeret. Noierius quoque cardinali addictus regis gratia excidit et ab aula ridetur.5

    De capiendo Perpiniano spes multum retro cedit. Nam qui ex urbe egressi capti sunt, aiunt undecim in diem panis uncias militi dari putarique id duraturum ad medium mensem Augustum. Accedit quod obsessi eruptione prospera Gallorum equos liberius pascentes cepere ad ducentos; quidam maiorem numerum nuntiant. Eos equos salierunt in usum cibi. Rex vero videns capta ibi consilia non bene procedere Colubrum recessit ad inspectandas classes suas.

    Melos cum victore exercitu ad XXX millia in Campaniam ducit, incertum urbemne obsessurus aliquam an interiora vastaturus. Harcurtius intra Samaram amnem se tenet cum XII millibus aut amplius aliquanto. Iussus quidem erat cum eo se iungere Halerius, sed credibile

    253

    est mutata re mutatura et consilia, quandoquidem dux Carolus incumbit in eas Lotharingiae partes, quas rex tenet.

    Motta autem Odincurtius dicitur post frustra tentatam Tortosae obsidionem in Arragoniam penetrare velle. Sed nihil profecturus creditur, quando rex ipse Hispaniae cum magnis copiis eo adventat. Mazarinum cardinalis Riceliacus apud se retinens prope ei soli se et sua credit.

    Ransovius, qui Guichio proelium dissuaserat, fecit fortiter vulneratusque et captus est. A nobilitate Picardiae, Campaniae vicinarumque regionum non multum erit auxilii Harcurtio. Ita omnes praediorum pressi oneribus bonam copiam eiurant.

    Illustrissimus dominus marescallus Hornius adhuc in salutandis viris foeminisque principibus occupatur.6 Non indonatus abibit. Det ei Deus, det et Sublimitati tuae, excellentissime et illustrissime domine, ut alter altero diu fruamini.

    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIX Maii/VII Iunii 1642.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis morbus. Illius effectus. Mater regia revocanda. Guichii clades ipsi imputatur. Quid cardinalis intenderit, quum iter reginae nomine regis imperaret, ut a liberis suis discederet. Eius clientes gratia quoque regis excidunt. Occupandi Perpiniani spes difficilior. Belgica. Hispanica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 83; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 204 no. 431. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 169.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan [P. Spiring Silvercrona] dd. 7 juni 1642 (no. 5740).
    3 - Voor de terugkeer van de koningin-moeder werd gepleit door Henry Coiffier de Ruzé d'Effiat, markies van Cinq-Mars, 's konings biechtvader Jacques Sirmond S.J. en de medicus Charles Bouvard (DBF VII, kol. 69-70). Zie voor de laatste dagen van Maria de' Medici in Keulen, Lettres Richelieu VII, p. 910-914.
    4 - De verslagen Franse bevelhebber Antoine III de Gramont (1604-1678), graaf van Guiche, was gehuwd met Richelieu's nicht Françoise-Marguerite du Plessis-Chivré (DBF XVI, kol. 919-920).
    5 - Staatssecretaris François Sublet, seigneur de Noyers, werd meer door Richelieu dan door de koning in vertrouwen genomen (O.A. Ranum, Richelieu and the councillors, p. 111-113).
    6 - Gustav Karlsson Horn verbleef nu een week in Parijs.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]