eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5903. 1642 oktober 3. Aan G.J. Vossius.1

    Vir eximie,

    Multis nominibus Praestantiae tuae sum debitor, neque me otiosum fuisse lectorem eorum quae monuisti, videbis ex Voto nostro pacis ecclesiasticae,2 quod iam prodiit et brevi ut spero ad Praestantiam tuam deveniet.

    Iam vero recens sum a lectione ἀϰϱιβεστάτης commentationis vestrae de tribus Symbolis, operis utilissimi.3 Plane tecum sentio in controversiis quae Graecam ecclesiam a Latina absci-

    454

    derunt, peccatum utrimque et speciatim quod ad quaestiones de iure sedis romanae pertinet, non dubito quin nonnulli Romanorum episcoporum plus postulaverint quam eis secundum canonas et mores veterum debebatur. Sed negari non debuisse arbitror, ubi de electione aut destitutione patriarchae lis oriebatur talis quae schisma de se pareret, episcopi Romani fuisse hanc cognitionem, sed ita ut is nihil statuere debuerit nisi consultis ἐξάϱχοις quorum res non agebatur.

    Laurentiadem silentio ulciscar.4 Borboritam nihil puto dicere posse ad quod non parata habeam responsa.5 Maledictis non moveor. Mihi nihil quaero. Veri, quatenus mihi cognitum est, et pacis ago causam.

    Deus Praestantiam tuam diu bono publico servet incolumem, uxoremque tuam et liberos sospitet,

    Praestantiae tuae obligatissimus,6
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Octobris 1642.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Joanni Vossio.

    In de marge van de copie te Rotterdam: D. Vossio patri.

    Bovenaan de brief in de uitgave der Epist. eccl.: Gerardo Vossio Hugo Grotius S.P.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 711 no. 1578. Ook gedrukt (met enkele kleine afwijkingen) in Epist. eccl., p. 821 no. 574. Copie Rotterdam, GB, RK, hs. no. 674, f. 42r. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 327.
    2 - Grotius' Votum pro pace ecclesiastica (BG no. 1183); vgl. no. 5752.
    3 - De Dissertationes tres de tribus symbolis, Amsterdam (Blaeu) 1642. Deze publicatie had Gerardus Joannes Vossius opgedragen aan de jonge prins van Oranje.
    4 - De auteur van de Hugonis Grotii epistola ad Jacobum Laurentium anatomizata (BG nos. 1203-1205).
    5 - Over een maand zou de Concordia discors et Antichristus revelatus van opponent ‘Borborita’ (Samuel Desmarets of Maresius) door de Amsterdamse drukker Janssonius in omloop worden gebracht.
    6 - In de copie te Rotterdam: ‘Praestantiae tuae meritis obligatissimus’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]