Nobilissime domine,
Literae Nobilitatis vestrae semper mihi gratae fuerunt eruntque, etiamsi nihil aliud adferrent quam ipsius bonam valetudinem et res urbis vestrae prosperas.
De reginae nostrae coniugio res in arcano tractatur.2 Video multos bene sperare nec dubito quin, si id succedat, oculi dolituri sint iis qui Suedicam magnitudinem nunc etiam ingenti victoria bellica3 ornatam non amant.
Turca prole fundatam habet domum, cum Persa fidam pacem.4 Cogitata eius ad oram Euxini maris ferri videntur,5 sed haec vobis quam nobis propiora sunt.
Rex Galliae hoc anno felix fuit captis Perpiniano et Salsa et proeliis quibusdam feliciter pugnatis.6 Arcana cum Hispano consilia aliis capite steterunt, duci autem Bulionio abstulere
542
non principatum Sedani, sed custodiam, quae in regis est manu.7 Cardinalis melius quam antehac valet.8Ego maneo,9
Nobilitati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 29 Novembris 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Israeli Jasky.
Bovenaan de copie te Den Haag: D. Iaski.